|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod nullum nomen dicatur de
Deo substantialiter. Dicit enim Damascenus, oportet singulum eorum
quae de Deo dicuntur, non quid est secundum substantiam significare,
sed quid non est ostendere, aut habitudinem quandam, aut aliquid eorum
quae assequuntur naturam vel operationem.
2. Praeterea, dicit Dionysius, I cap. de Div. Nom., omnem
sanctorum theologorum hymnum invenies, ad bonos thearchiae processus,
manifestative et laudative Dei nominationes dividentem, et est
sensus, quod nomina quae in divinam laudem sancti doctores assumunt,
secundum processus ipsius Dei distinguuntur. Sed quod significat
processum alicuius rei, nihil significat ad eius essentiam pertinens.
Ergo nomina dicta de Deo, non dicuntur de ipso substantialiter.
3. Praeterea, secundum hoc nominatur aliquid a nobis, secundum quod
intelligitur. Sed non intelligitur Deus a nobis in hac vita secundum
suam substantiam. Ergo nec aliquod nomen impositum a nobis, dicitur
de Deo secundum suam substantiam.
Sed contra est quod dicit Augustinus, VI de Trin., Deo hoc est
esse, quod fortem esse vel sapientem esse, et si quid de illa
simplicitate dixeris, quo eius substantia significatur. Ergo omnia
nomina huiusmodi significant divinam substantiam.
Respondeo dicendum quod de nominibus quae de Deo dicuntur negative,
vel quae relationem ipsius ad creaturam significant, manifestum est
quod substantiam eius nullo modo significant; sed remotionem alicuius
ab ipso, vel relationem eius ad alium, vel potius alicuius ad ipsum.
Sed de nominibus quae absolute et affirmative de Deo dicuntur, sicut
bonus, sapiens, et huiusmodi, multipliciter aliqui sunt opinati.
Quidam enim dixerunt quod haec omnia nomina, licet affirmative de Deo
dicantur, tamen magis inventa sunt ad aliquid removendum a Deo, quam
ad aliquid ponendum in ipso. Unde dicunt quod, cum dicimus Deum esse
viventem, significamus quod Deus non hoc modo est, sicut res
inanimatae, et similiter accipiendum est in aliis. Et hoc posuit
Rabbi Moyses. Alii vero dicunt quod haec nomina imposita sunt ad
significandum habitudinem eius ad creata, ut, cum dicimus Deus est
bonus, sit sensus, Deus est causa bonitatis in rebus. Et eadem
ratio est in aliis. Sed utrumque istorum videtur esse inconveniens,
propter tria. Primo quidem, quia secundum neutram harum positionum
posset assignari ratio quare quaedam nomina magis de Deo dicerentur
quam alia. Sic enim est causa corporum, sicut est causa bonorum,
unde, si nihil aliud significatur, cum dicitur Deus est bonus, nisi
Deus est causa bonorum, poterit similiter dici quod Deus est corpus,
quia est causa corporum. Item, per hoc quod dicitur quod est corpus,
removetur quod non sit ens in potentia tantum, sicut materia prima.
Secundo, quia sequeretur quod omnia nomina dicta de Deo, per
posterius dicerentur de ipso, sicut sanum per posterius dicitur de
medicina, eo quod significat hoc tantum quod sit causa sanitatis in
animali, quod per prius dicitur sanum. Tertio, quia hoc est contra
intentionem loquentium de Deo. Aliud enim intendunt dicere, cum
dicunt Deum viventem, quam quod sit causa vitae nostrae, vel quod
differat a corporibus inanimatis. Et ideo aliter dicendum est, quod
huiusmodi quidem nomina significant substantiam divinam, et
praedicantur de Deo substantialiter, sed deficiunt a repraesentatione
ipsius. Quod sic patet. Significant enim sic nomina Deum, secundum
quod intellectus noster cognoscit ipsum. Intellectus autem noster,
cum cognoscat Deum ex creaturis, sic cognoscit ipsum, secundum quod
creaturae ipsum repraesentant. Ostensum est autem supra quod Deus in
se praehabet omnes perfectiones creaturarum, quasi simpliciter et
universaliter perfectus. Unde quaelibet creatura intantum eum
repraesentat, et est ei similis, inquantum perfectionem aliquam
habet, non tamen ita quod repraesentet eum sicut aliquid eiusdem
speciei vel generis, sed sicut excellens principium, a cuius forma
effectus deficiunt, cuius tamen aliqualem similitudinem effectus
consequuntur; sicut formae corporum inferiorum repraesentant virtutem
solarem. Et hoc supra expositum est, cum de perfectione divina
agebatur. Sic igitur praedicta nomina divinam substantiam
significant, imperfecte tamen, sicut et creaturae imperfecte eam
repraesentant. Cum igitur dicitur Deus est bonus, non est sensus,
Deus est causa bonitatis, vel Deus non est malus, sed est sensus,
id quod bonitatem dicimus in creaturis, praeexistit in Deo, et hoc
quidem secundum modum altiorem. Unde ex hoc non sequitur quod Deo
competat esse bonum inquantum causat bonitatem, sed potius e converso,
quia est bonus, bonitatem rebus diffundit, secundum illud Augustini,
de Doct. Christ., inquantum bonus est, sumus.
Ad primum ergo dicendum quod Damascenus ideo dicit quod haec nomina
non significant quid est Deus, quia a nullo istorum nominum exprimitur
quid est Deus perfecte, sed unumquodque imperfecte eum significat,
sicut et creaturae imperfecte eum repraesentant.
Ad secundum dicendum quod in significatione nominum, aliud est
quandoque a quo imponitur nomen ad significandum, et id ad quod
significandum nomen imponitur, sicut hoc nomen lapis imponitur ab eo
quod laedit pedem, non tamen imponitur ad hoc significandum quod
significet laedens pedem, sed ad significandam quandam speciem
corporum; alioquin omne laedens pedem esset lapis. Sic igitur
dicendum est quod huiusmodi divina nomina imponuntur quidem a
processibus deitatis, sicut enim secundum diversos processus
perfectionum, creaturae Deum repraesentant, licet imperfecte; ita
intellectus noster, secundum unumquemque processum, Deum cognoscit et
nominat. Sed tamen haec nomina non imponit ad significandum ipsos
processus, ut, cum dicitur Deus est vivens, sit sensus, ab eo
procedit vita, sed ad significandum ipsum rerum principium, prout in
eo praeexistit vita, licet eminentiori modo quam intelligatur vel
significetur.
Ad tertium dicendum quod essentiam Dei in hac vita cognoscere non
possumus secundum quod in se est, sed cognoscimus eam secundum quod
repraesentatur in perfectionibus creaturarum. Et sic nomina a nobis
imposita eam significant.
|
|