|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod nullum nomen dicatur de
Deo proprie. Omnia enim nomina quae de Deo dicimus, sunt a
creaturis accepta, ut dictum est. Sed nomina creaturarum metaphorice
dicuntur de Deo, sicut cum dicitur Deus est lapis, vel leo, vel
aliquid huiusmodi. Ergo omnia nomina dicta de Deo, dicuntur
metaphorice.
2. Praeterea, nullum nomen proprie dicitur de aliquo, a quo verius
removetur quam de eo praedicetur. Sed omnia huiusmodi nomina, bonus
sapiens, et similia, verius removentur a Deo quam de eo
praedicentur, ut patet per Dionysium, II cap. Cael. Hier.
Ergo nullum istorum nominum proprie dicitur de Deo.
3. Praeterea, nomina corporum non dicuntur de Deo nisi
metaphorice, cum sit incorporeus. Sed omnia huiusmodi nomina
implicant quasdam corporales conditiones, significant enim cum
tempore, et cum compositione, et cum aliis huiusmodi, quae sunt
conditiones corporum. Ergo omnia huiusmodi nomina dicuntur de Deo
metaphorice.
Sed contra est quod dicit Ambrosius, in Lib. II de fide, sunt
quaedam nomina, quae evidenter proprietatem divinitatis ostendunt; et
quaedam quae perspicuam divinae maiestatis exprimunt veritatem; alia
vero sunt, quae translative per similitudinem de Deo dicuntur. Non
igitur omnia nomina dicuntur de Deo metaphorice, sed aliqua dicuntur
proprie.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, Deum cognoscimus ex
perfectionibus procedentibus in creaturas ab ipso; quae quidem
perfectiones in Deo sunt secundum eminentiorem modum quam in
creaturis. Intellectus autem noster eo modo apprehendit eas, secundum
quod sunt in creaturis, et secundum quod apprehendit, ita significat
per nomina. In nominibus igitur quae Deo attribuimus, est duo
considerare, scilicet, perfectiones ipsas significatas, ut
bonitatem, vitam, et huiusmodi; et modum significandi. Quantum
igitur ad id quod significant huiusmodi nomina, proprie competunt
Deo, et magis proprie quam ipsis creaturis, et per prius dicuntur de
eo. Quantum vero ad modum significandi, non proprie dicuntur de
Deo, habent enim modum significandi qui creaturis competit.
Ad primum ergo dicendum quod quaedam nomina significant huiusmodi
perfectiones a Deo procedentes in res creatas, hoc modo quod ipse
modus imperfectus quo a creatura participatur divina perfectio, in ipso
nominis significato includitur, sicut lapis significat aliquid
materialiter ens, et huiusmodi nomina non possunt attribui Deo nisi
metaphorice. Quaedam vero nomina significant ipsas perfectiones
absolute, absque hoc quod aliquis modus participandi claudatur in eorum
significatione, ut ens, bonum vivens, et huiusmodi, et talia proprie
dicuntur de Deo.
Ad secundum dicendum quod ideo huiusmodi nomina dicit Dionysius negari
a Deo, quia id quod significatur per nomen, non convenit eo modo ei,
quo nomen significat, sed excellentiori modo. Unde ibidem dicit
Dionysius quod Deus est super omnem substantiam et vitam.
Ad tertium dicendum quod ista nomina quae proprie dicuntur de Deo
important conditiones corporales, non in ipso significato nominis, sed
quantum ad modum significandi. Ea vero quae metaphorice de Deo
dicuntur, important conditionem corporalem in ipso suo significato.
|
|