|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ista nomina dicta de
Deo, sint nomina synonyma. Synonyma enim nomina dicuntur, quae
omnino idem significant. Sed ista nomina dicta de Deo, omnino idem
significant in Deo, quia bonitas Dei est eius essentia, et similiter
sapientia. Ergo ista nomina sunt omnino synonyma.
2. Si dicatur quod ista nomina significant idem secundum rem, sed
secundum rationes diversas, contra, ratio cui non respondet aliquid in
re, est vana; si ergo istae rationes sunt multae, et res est una,
videtur quod rationes istae sint vanae.
3. Praeterea, magis est unum quod est unum re et ratione, quam quod
est unum re et multiplex ratione. Sed Deus est maxime unus. Ergo
videtur quod non sit unus re et multiplex ratione. Et sic nomina dicta
de Deo non significant rationes diversas, et ita sunt synonyma.
Sed contra, omnia synonyma, sibi invicem adiuncta, nugationem
adducunt, sicut si dicatur vestis indumentum. Si igitur omnia nomina
dicta de Deo sunt synonyma, non posset convenienter dici Deus bonus,
vel aliquid huiusmodi; cum tamen scriptum sit Ierem. XXXII,
fortissime, magne, potens, dominus exercituum nomen tibi.
Respondeo dicendum quod huiusmodi nomina dicta de Deo, non sunt
synonyma. Quod quidem facile esset videre, si diceremus quod
huiusmodi nomina sunt inducta ad removendum, vel ad designandum
habitudinem causae respectu creaturarum, sic enim essent diversae
rationes horum nominum secundum diversa negata, vel secundum diversos
effectus connotatos. Sed secundum quod dictum est huiusmodi nomina
substantiam divinam significare, licet imperfecte, etiam plane
apparet, secundum praemissa, quod habent rationes diversas. Ratio
enim quam significat nomen, est conceptio intellectus de re significata
per nomen. Intellectus autem noster, cum cognoscat Deum ex
creaturis, format ad intelligendum Deum conceptiones proportionatas
perfectionibus procedentibus a Deo in creaturas. Quae quidem
perfectiones in Deo praeexistunt unite et simpliciter, in creaturis
vero recipiuntur divise et multipliciter. Sicut igitur diversis
perfectionibus creaturarum respondet unum simplex principium,
repraesentatum per diversas perfectiones creaturarum varie et
multipliciter; ita variis et multiplicibus conceptibus intellectus
nostri respondet unum omnino simplex, secundum huiusmodi conceptiones
imperfecte intellectum. Et ideo nomina Deo attributa, licet
significent unam rem, tamen, quia significant eam sub rationibus
multis et diversis, non sunt synonyma.
Et sic patet solutio ad primum, quia nomina synonyma dicuntur, quae
significant unum secundum unam rationem. Quae enim significant
rationes diversas unius rei, non primo et per se unum significant,
quia nomen non significat rem, nisi mediante conceptione intellectus,
ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod rationes plures horum nominum non sunt cassae
et vanae, quia omnibus eis respondet unum quid simplex, per omnia
huiusmodi multipliciter et imperfecte repraesentatum.
Ad tertium dicendum quod hoc ipsum ad perfectam Dei unitatem
pertinet, quod ea quae sunt multipliciter et divisim in aliis, in ipso
sunt simpliciter et unite. Et ex hoc contingit quod est unus re et
plures secundum rationem, quia intellectus noster ita multipliciter
apprehendit eum, sicut res multipliciter ipsum repraesentant.
|
|