|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod ea quae dicuntur de Deo
et creaturis, univoce de ipsis dicantur. Omne enim aequivocum
reducitur ad univocum, sicut multa ad unum. Nam si hoc nomen canis
aequivoce dicitur de latrabili et marino, oportet quod de aliquibus
univoce dicatur, scilicet de omnibus latrabilibus, aliter enim esset
procedere in infinitum. Inveniuntur autem quaedam agentia univoca,
quae conveniunt cum suis effectibus in nomine et definitione, ut homo
generat hominem; quaedam vero agentia aequivoca, sicut sol causat
calidum, cum tamen ipse non sit calidus nisi aequivoce. Videtur
igitur quod primum agens, ad quod omnia agentia reducuntur, sit agens
univocum. Et ita, quae de Deo et creaturis dicuntur, univoce
praedicantur.
2. Praeterea, secundum aequivoca non attenditur aliqua similitudo.
Cum igitur creaturae ad Deum sit aliqua similitudo, secundum illud
Genes. I, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram,
videtur quod aliquid univoce de Deo et creaturis dicatur.
3. Praeterea, mensura est homogenea mensurato, ut dicitur in X
Metaphys. Sed Deus est prima mensura omnium entium, ut ibidem
dicitur. Ergo Deus est homogeneus creaturis. Et ita aliquid univoce
de Deo et creaturis dici potest.
1. Sed contra, quidquid praedicatur de aliquibus secundum idem nomen
et non secundum eandem rationem, praedicatur de eis aequivoce. Sed
nullum nomen convenit Deo secundum illam rationem, secundum quam
dicitur de creatura, nam sapientia in creaturis est qualitas, non
autem in Deo; genus autem variatum mutat rationem, cum sit pars
definitionis. Et eadem ratio est in aliis. Quidquid ergo de Deo et
creaturis dicitur, aequivoce dicitur.
2. Praeterea, Deus plus distat a creaturis, quam quaecumque
creaturae ab invicem. Sed propter distantiam quarundam creaturarum,
contingit quod nihil univoce de eis praedicari potest; sicut de his
quae non conveniunt in aliquo genere. Ergo multo minus de Deo et
creaturis aliquid univoce praedicatur, sed omnia praedicantur
aequivoce.
Respondeo dicendum quod impossibile est aliquid praedicari de Deo et
creaturis univoce. Quia omnis effectus non adaequans virtutem causae
agentis, recipit similitudinem agentis non secundum eandem rationem,
sed deficienter, ita ut quod divisim et multipliciter est in
effectibus, in causa est simpliciter et eodem modo; sicut sol secundum
unam virtutem, multiformes et varias formas in istis inferioribus
producit. Eodem modo, ut supra dictum est, omnes rerum
perfectiones, quae sunt in rebus creatis divisim et multipliciter, in
Deo praeexistunt unite. Sic igitur, cum aliquod nomen ad
perfectionem pertinens de creatura dicitur, significat illam
perfectionem ut distinctam secundum rationem definitionis ab aliis,
puta cum hoc nomen sapiens de homine dicitur, significamus aliquam
perfectionem distinctam ab essentia hominis, et a potentia et ab esse
ipsius, et ab omnibus huiusmodi. Sed cum hoc nomen de Deo dicimus,
non intendimus significare aliquid distinctum ab essentia vel potentia
vel esse ipsius. Et sic, cum hoc nomen sapiens de homine dicitur,
quodammodo circumscribit et comprehendit rem significatam, non autem
cum dicitur de Deo, sed relinquit rem significatam ut incomprehensam,
et excedentem nominis significationem. Unde patet quod non secundum
eandem rationem hoc nomen sapiens de Deo et de homine dicitur. Et
eadem ratio est de aliis. Unde nullum nomen univoce de Deo et
creaturis praedicatur. Sed nec etiam pure aequivoce, ut aliqui
dixerunt. Quia secundum hoc, ex creaturis nihil posset cognosci de
Deo, nec demonstrari; sed semper incideret fallacia aequivocationis.
Et hoc est tam contra philosophos, qui multa demonstrative de Deo
probant, quam etiam contra apostolum dicentem, Rom. I, invisibilia
Dei per ea quae facta sunt, intellecta, conspiciuntur. Dicendum est
igitur quod huiusmodi nomina dicuntur de Deo et creaturis secundum
analogiam, idest proportionem. Quod quidem dupliciter contingit in
nominibus, vel quia multa habent proportionem ad unum, sicut sanum
dicitur de medicina et urina, inquantum utrumque habet ordinem et
proportionem ad sanitatem animalis, cuius hoc quidem signum est, illud
vero causa; vel ex eo quod unum habet proportionem ad alterum, sicut
sanum dicitur de medicina et animali, inquantum medicina est causa
sanitatis quae est in animali. Et hoc modo aliqua dicuntur de Deo et
creaturis analogice, et non aequivoce pure, neque univoce. Non enim
possumus nominare Deum nisi ex creaturis, ut supra dictum est. Et
sic, quidquid dicitur de Deo et creaturis, dicitur secundum quod est
aliquis ordo creaturae ad Deum, ut ad principium et causam, in qua
praeexistunt excellenter omnes rerum perfectiones. Et iste modus
communitatis medius est inter puram aequivocationem et simplicem
univocationem. Neque enim in his quae analogice dicuntur, est una
ratio, sicut est in univocis; nec totaliter diversa, sicut in
aequivocis; sed nomen quod sic multipliciter dicitur, significat
diversas proportiones ad aliquid unum; sicut sanum, de urina dictum,
significat signum sanitatis animalis, de medicina vero dictum,
significat causam eiusdem sanitatis.
Ad primum ergo dicendum quod, licet in praedicationibus oporteat
aequivoca ad univoca reduci, tamen in actionibus agens non univocum ex
necessitate praecedit agens univocum. Agens enim non univocum est
causa universalis totius speciei, ut sol est causa generationis omnium
hominum. Agens vero univocum non est causa agens universalis totius
speciei (alioquin esset causa sui ipsius, cum sub specie
contineatur), sed est causa particularis respectu huius individui,
quod in participatione speciei constituit. Causa igitur universalis
totius speciei non est agens univocum. Causa autem universalis est
prior particulari. Hoc autem agens universale, licet non sit
univocum, non tamen est omnino aequivocum, quia sic non faceret sibi
simile; sed potest dici agens analogicum, sicut in praedicationibus
omnia univoca reducuntur ad unum primum, non univocum, sed
analogicum, quod est ens.
Ad secundum dicendum quod similitudo creaturae ad Deum est
imperfecta, quia etiam nec idem secundum genus repraesentat, ut supra
dictum est.
Ad tertium dicendum quod Deus non est mensura proportionata
mensuratis. Unde non oportet quod Deus et creaturae sub uno genere
contineantur.
Ea vero quae sunt in contrarium, concludunt quod non univoce huiusmodi
nomina de Deo et creaturis praedicentur, non autem quod aequivoce.
|
|