|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod nomina per prius dicantur
de creaturis quam de Deo. Secundum enim quod cognoscimus aliquid,
secundum hoc illud nominamus; cum nomina, secundum philosophum, sint
signa intellectuum. Sed per prius cognoscimus creaturam quam Deum.
Ergo nomina a nobis imposita, per prius conveniunt creaturis quam
Deo.
2. Praeterea, secundum Dionysium, in libro de Div. Nom.,
Deum ex creaturis nominamus. Sed nomina a creaturis translata in
Deum, per prius dicuntur de creaturis quam de Deo; sicut leo,
lapis, et huiusmodi. Ergo omnia nomina quae de Deo et de creaturis
dicuntur, per prius de creaturis quam de Deo dicuntur.
3. Praeterea, omnia nomina quae communiter de Deo et creaturis
dicuntur, dicuntur de Deo sicut de causa omnium, ut dicit
Dionysius. Sed quod dicitur de aliquo per causam, per posterius de
illo dicitur, per prius enim dicitur animal sanum quam medicina, quae
est causa sanitatis. Ergo huiusmodi nomina per prius dicuntur de
creaturis quam de Deo.
Sed contra est quod dicitur Ephes. III, flecto genua mea ad
patrem domini nostri Iesu, ex quo omnis paternitas in caelo et in
terra nominatur. Et eadem ratio videtur de nominibus aliis quae de
Deo et creaturis dicuntur. Ergo huiusmodi nomina per prius de Deo
quam de creaturis dicuntur.
Respondeo dicendum quod in omnibus nominibus quae de pluribus analogice
dicuntur, necesse est quod omnia dicantur per respectum ad unum, et
ideo illud unum oportet quod ponatur in definitione omnium. Et quia
ratio quam significat nomen, est definitio, ut dicitur in IV
Metaphys., necesse est quod illud nomen per prius dicatur de eo quod
ponitur in definitione aliorum, et per posterius de aliis, secundum
ordinem quo appropinquant ad illud primum vel magis vel minus, sicut
sanum quod dicitur de animali, cadit in definitione sani quod dicitur
de medicina, quae dicitur sana inquantum causat sanitatem in animali;
et in definitione sani quod dicitur de urina, quae dicitur sana
inquantum est signum sanitatis animalis. Sic ergo omnia nomina quae
metaphorice de Deo dicuntur, per prius de creaturis dicuntur quam de
Deo, quia dicta de Deo, nihil aliud significant quam similitudines
ad tales creaturas. Sicut enim ridere, dictum de prato, nihil aliud
significat quam quod pratum similiter se habet in decore cum floret,
sicut homo cum ridet, secundum similitudinem proportionis; sic nomen
leonis, dictum de Deo, nihil aliud significat quam quod Deus
similiter se habet ut fortiter operetur in suis operibus, sicut leo in
suis. Et sic patet quod, secundum quod dicuntur de Deo, eorum
significatio definiri non potest, nisi per illud quod de creaturis
dicitur. De aliis autem nominibus, quae non metaphorice dicuntur de
Deo, esset etiam eadem ratio, si dicerentur de Deo causaliter
tantum, ut quidam posuerunt. Sic enim. Cum dicitur Deus est
bonus, nihil aliud esset quam Deus est causa bonitatis creaturae, et
sic hoc nomen bonum, dictum de Deo, clauderet in suo intellectu
bonitatem creaturae. Unde bonum per prius diceretur de creatura quam
de Deo. Sed supra ostensum est quod huiusmodi nomina non solum
dicuntur de Deo causaliter, sed etiam essentialiter. Cum enim
dicitur Deus est bonus, vel sapiens, non solum significatur quod ipse
sit causa sapientiae vel bonitatis, sed quod haec in eo eminentius
praeexistunt. Unde, secundum hoc, dicendum est quod, quantum ad rem
significatam per nomen, per prius dicuntur de Deo quam de creaturis,
quia a Deo huiusmodi perfectiones in creaturas manant. Sed quantum ad
impositionem nominis, per prius a nobis imponuntur creaturis, quas
prius cognoscimus. Unde et modum significandi habent qui competit
creaturis, ut supra dictum est.
Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa procedit quantum ad
impositionem nominis.
Ad secundum dicendum quod non est eadem ratio de nominibus quae
metaphorice de Deo dicuntur, et de aliis, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod obiectio illa procederet, si huiusmodi nomina
solum de Deo causaliter dicerentur et non essentialiter, sicut sanum
de medicina.
|
|