|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod nomina quae important
relationem ad creaturas, non dicantur de Deo ex tempore. Omnia enim
huiusmodi nomina significant divinam substantiam, ut communiter
dicitur. Unde et Ambrosius dicit quod hoc nomen dominus est nomen
potestatis, quae est divina substantia, et creator significat Dei
actionem, quae est eius essentia. Sed divina substantia non est
temporalis, sed aeterna. Ergo huiusmodi nomina non dicuntur de Deo
ex tempore, sed ab aeterno.
2. Praeterea, cuicumque convenit aliquid ex tempore, potest dici
factum, quod enim ex tempore est album, fit album. Sed Deo non
convenit esse factum. Ergo de Deo nihil praedicatur ex tempore.
3. Praeterea, si aliqua nomina dicuntur de Deo ex tempore propter
hoc quod important relationem ad creaturas, eadem ratio videtur de
omnibus quae relationem ad creaturas important. Sed quaedam nomina
importantia relationem ad creaturas, dicuntur de Deo ab aeterno, ab
aeterno enim scivit creaturam et dilexit, secundum illud Ierem.
XXXI, in caritate perpetua dilexi te. Ergo et alia nomina quae
important relationem ad creaturas, ut dominus et creator, dicuntur de
Deo ab aeterno.
4. Praeterea, huiusmodi nomina relationem significant. Oportet
igitur quod relatio illa vel sit aliquid in Deo, vel in creatura
tantum. Sed non potest esse quod sit in creatura tantum, quia sic
Deus denominaretur dominus a relatione opposita, quae est in
creaturis; nihil autem denominatur a suo opposito. Relinquitur ergo
quod relatio est etiam aliquid in Deo. Sed in Deo nihil potest esse
ex tempore, cum ipse sit supra tempus. Ergo videtur quod huiusmodi
nomina non dicantur de Deo ex tempore.
5. Praeterea, secundum relationem dicitur aliquid relative, puta
secundum dominium dominus, sicut secundum albedinem albus. Si igitur
relatio dominii non est in Deo secundum rem, sed solum secundum
rationem, sequitur quod Deus non sit realiter dominus, quod patet
esse falsum.
6. Praeterea, in relativis quae non sunt simul natura, unum potest
esse, altero non existente, sicut scibile existit, non existente
scientia, ut dicitur in praedicamentis. Sed relativa quae dicuntur de
Deo et creaturis, non sunt simul natura. Ergo potest aliquid dici
relative de Deo ad creaturam, etiam creatura non existente. Et sic
huiusmodi nomina, dominus et creator, dicuntur de Deo ab aeterno, et
non ex tempore.
Sed contra est quod dicit Augustinus, V de Trin., quod haec
relativa appellatio dominus Deo convenit ex tempore.
Respondeo dicendum quod quaedam nomina importantia relationem ad
creaturam, ex tempore de Deo dicuntur, et non ab aeterno. Ad cuius
evidentiam, sciendum est quod quidam posuerunt relationem non esse rem
naturae, sed rationis tantum. Quod quidem apparet esse falsum, ex
hoc quod ipsae res naturalem ordinem et habitudinem habent ad invicem.
Veruntamen sciendum est quod, cum relatio requirat duo extrema,
tripliciter se habere potest ad hoc quod sit res naturae et rationis.
Quandoque enim ex utraque parte est res rationis tantum, quando
scilicet ordo vel habitudo non potest esse inter aliqua, nisi secundum
apprehensionem rationis tantum, utpote cum dicimus idem eidem idem.
Nam secundum quod ratio apprehendit bis aliquod unum, statuit illud ut
duo; et sic apprehendit quandam habitudinem ipsius ad seipsum. Et
similiter est de omnibus relationibus quae sunt inter ens et non ens;
quas format ratio, inquantum apprehendit non ens ut quoddam extremum.
Et idem est de omnibus relationibus quae consequuntur actum rationis,
ut genus et species, et huiusmodi. Quaedam vero relationes sunt,
quantum ad utrumque extremum, res naturae, quando scilicet est
habitudo inter aliqua duo secundum aliquid realiter conveniens utrique.
Sicut patet de omnibus relationibus quae consequuntur quantitatem, ut
magnum et parvum, duplum et dimidium, et huiusmodi, nam quantitas est
in utroque extremorum. Et simile est de relationibus quae consequuntur
actionem et passionem, ut motivum et mobile, pater et filius, et
similia. Quandoque vero relatio in uno extremorum est res naturae, et
in altero est res rationis tantum. Et hoc contingit quandocumque duo
extrema non sunt unius ordinis. Sicut sensus et scientia referuntur ad
sensibile et scibile, quae quidem, inquantum sunt res quaedam in esse
naturali existentes, sunt extra ordinem esse sensibilis et
intelligibilis, et ideo in scientia quidem et sensu est relatio
realis, secundum quod ordinantur ad sciendum vel sentiendum res; sed
res ipsae in se consideratae, sunt extra ordinem huiusmodi. Unde in
eis non est aliqua relatio realiter ad scientiam et sensum; sed
secundum rationem tantum, inquantum intellectus apprehendit ea ut
terminos relationum scientiae et sensus. Unde philosophus dicit, in
V Metaphys., quod non dicuntur relative eo quod ipsa referantur ad
alia, sed quia alia referuntur ad ipsa. Et similiter dextrum non
dicitur de columna, nisi inquantum ponitur animali ad dextram, unde
huiusmodi relatio non est realiter in columna, sed in animali. Cum
igitur Deus sit extra totum ordinem creaturae, et omnes creaturae
ordinentur ad ipsum, et non e converso, manifestum est quod creaturae
realiter referuntur ad ipsum Deum; sed in Deo non est aliqua realis
relatio eius ad creaturas, sed secundum rationem tantum, inquantum
creaturae referuntur ad ipsum. Et sic nihil prohibet huiusmodi nomina
importantia relationem ad creaturam, praedicari de Deo ex tempore,
non propter aliquam mutationem ipsius, sed propter creaturae
mutationem; sicut columna fit dextera animali, nulla mutatione circa
ipsam existente, sed animali translato.
Ad primum ergo dicendum quod relativa quaedam sunt imposita ad
significandum ipsas habitudines relativas, ut dominus, servus, pater
et filius, et huiusmodi, et haec dicuntur relativa secundum esse.
Quaedam vero sunt imposita ad significandas res quas consequuntur
quaedam habitudines, sicut movens et motum, caput et capitatum, et
alia huiusmodi, quae dicuntur relativa secundum dici. Sic igitur et
circa nomina divina haec differentia est consideranda. Nam quaedam
significant ipsam habitudinem ad creaturam, ut dominus. Et huiusmodi
non significant substantiam divinam directe, sed indirecte, inquantum
praesupponunt ipsam, sicut dominium praesupponit potestatem, quae est
divina substantia. Quaedam vero significant directe essentiam
divinam, et ex consequenti important habitudinem; sicut salvator,
creator, et huiusmodi, significant actionem Dei, quae est eius
essentia. Utraque tamen nomina ex tempore de Deo dicuntur quantum ad
habitudinem quam important, vel principaliter vel consequenter, non
autem quantum ad hoc quod significant essentiam, vel directe vel
indirecte.
Ad secundum dicendum quod, sicut relationes quae de Deo dicuntur ex
tempore, non sunt in Deo nisi secundum rationem, ita nec fieri nec
factum esse dicitur de Deo, nisi secundum rationem, nulla mutatione
circa ipsum existente, sicut est id, domine refugium factus es nobis.
Ad tertium dicendum quod operatio intellectus et voluntatis est in
operante, et ideo nomina quae significant relationes consequentes
actionem intellectus vel voluntatis, dicuntur de Deo ab aeterno.
Quae vero consequuntur actiones procedentes, secundum modum
intelligendi, ad exteriores effectus, dicuntur de Deo ex tempore, ut
salvator, creator, et huiusmodi.
Ad quartum dicendum quod relationes significatae per huiusmodi nomina
quae dicuntur de Deo ex tempore, sunt in Deo secundum rationem
tantum, oppositae autem relationes in creaturis sunt secundum rem.
Nec est inconveniens quod a relationibus realiter existentibus in re,
Deus denominetur, tamen secundum quod cointelliguntur per intellectum
nostrum oppositae relationes in Deo. Ut sic Deus dicatur relative ad
creaturam, quia creatura refertur ad ipsum, sicut philosophus dicit,
in V Metaphys., quod scibile dicitur relative, quia scientia
refertur ad ipsum.
Ad quintum dicendum quod, cum ea ratione referatur Deus ad
creaturam, qua creatura refertur ad ipsum; cum relatio subiectionis
realiter sit in creatura, sequitur quod Deus non secundum rationem
tantum, sed realiter sit dominus. Eo enim modo dicitur dominus, quo
creatura ei subiecta est.
Ad sextum dicendum quod, ad cognoscendum utrum relativa sint simul
natura vel non, non oportet considerare ordinem rerum de quibus
relativa dicuntur, sed significationes ipsorum relativorum. Si enim
unum in sui intellectu claudat aliud et e converso, tunc sunt simul
natura, sicut duplum et dimidium, pater et filius, et similia. Si
autem unum in sui intellectu claudat aliud, et non e converso, tunc
non sunt simul natura. Et hoc modo se habent scientia et scibile.
Nam scibile dicitur secundum potentiam, scientia autem secundum
habitum, vel secundum actum. Unde scibile, secundum modum suae
significationis, praeexistit scientiae. Sed si accipiatur scibile
secundum actum, tunc est simul cum scientia secundum actum, nam scitum
non est aliquid nisi sit eius scientia. Licet igitur Deus sit prior
creaturis, quia tamen in significatione domini clauditur quod habeat
servum, et e converso, ista duo relativa, dominus et servus, sunt
simul natura. Unde Deus non fuit dominus, antequam haberet creaturam
sibi subiectam.
|
|