|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod hoc nomen Deus non sit
nomen naturae. Dicit enim Damascenus, in I libro, quod Deus
dicitur a theein, quod est currere, et fovere universa; vel ab
aethein, idest ardere (Deus enim noster ignis consumens est omnem
malitiam); vel a theasthai, quod est considerare, omnia. Haec
autem omnia ad operationem pertinent. Ergo hoc nomen Deus operationem
significat, et non naturam.
2. Praeterea, secundum hoc aliquid nominatur a nobis, secundum quod
cognoscitur. Sed divina natura est nobis ignota. Ergo hoc nomen
Deus non significat naturam divinam.
Sed contra est quod dicit Ambrosius, in libro I de fide, quod Deus
est nomen naturae.
Respondeo dicendum quod non est semper idem id a quo imponitur nomen ad
significandum, et id ad quod significandum nomen imponitur. Sicut
enim substantiam rei ex proprietatibus vel operationibus eius
cognoscimus, ita substantiam rei denominamus quandoque ab aliqua eius
operatione vel proprietate, sicut substantiam lapidis denominamus ab
aliqua actione eius, quia laedit pedem; non tamen hoc nomen impositum
est ad significandum hanc actionem, sed substantiam lapidis. Si qua
vero sunt quae secundum se sunt nota nobis, ut calor, frigus,
albedo, et huiusmodi, non ab aliis denominantur. Unde in talibus
idem est quod nomen significat, et id a quo imponitur nomen ad
significandum. Quia igitur Deus non est notus nobis in sui natura,
sed innotescit nobis ex operationibus vel effectibus eius, ex his
possumus eum nominare, ut supra dictum est. Unde hoc nomen Deus est
nomen operationis, quantum ad id a quo imponitur ad significandum.
Imponitur enim hoc nomen ab universali rerum providentia, omnes enim
loquentes de Deo, hoc intendunt nominare Deum, quod habet
providentiam universalem de rebus. Unde dicit Dionysius, XII
cap. de Div. Nom., quod deitas est quae omnia videt providentia et
bonitate perfecta. Ex hac autem operatione hoc nomen Deus assumptum,
impositum est ad significandum divinam naturam.
Ad primum ergo dicendum quod omnia quae posuit Damascenus, pertinent
ad providentiam, a qua imponitur hoc nomen Deus ad significandum.
Ad secundum dicendum quod, secundum quod naturam alicuius rei ex eius
proprietatibus et effectibus cognoscere possumus, sic eam nomine
possumus significare. Unde, quia substantiam lapidis ex eius
proprietate possumus cognoscere secundum seipsam, sciendo quid est
lapis, hoc nomen lapis ipsam lapidis naturam, secundum quod in se
est, significat, significat enim definitionem lapidis, per quam
scimus quid est lapis. Ratio enim quam significat nomen, est
definitio, ut dicitur in IV Metaphys. Sed ex effectibus divinis
divinam naturam non possumus cognoscere secundum quod in se est, ut
sciamus de ea quid est; sed per modum eminentiae et causalitatis et
negationis, ut supra dictum est. Et sic hoc nomen Deus significat
naturam divinam. Impositum est enim nomen hoc ad aliquid significandum
supra omnia existens, quod est principium omnium, et remotum ab
omnibus. Hoc enim intendunt significare nominantes Deum.
|
|