|
Post considerationem eorum quae ad divinam substantiam pertinent,
restat considerandum de his quae pertinent ad operationem ipsius. Et
quia operatio quaedam est quae manet in operante, quaedam vero quae
procedit in exteriorem effectum, primo agemus de scientia et voluntate
(nam intelligere in intelligente est, et velle in volente); et
postmodum de potentia Dei, quae consideratur ut principium operationis
divinae in effectum exteriorem procedentis. Quia vero intelligere
quoddam vivere est, post considerationem divinae scientiae,
considerandum erit de vita divina. Et quia scientia verorum est, erit
etiam considerandum de veritate et falsitate. Rursum, quia omne
cognitum in cognoscente est, rationes autem rerum secundum quod sunt in
Deo cognoscente, ideae vocantur, cum consideratione scientiae erit
etiam adiungenda consideratio de ideis. Circa scientiam vero
quaeruntur sexdecim. Primo, utrum in Deo sit scientia. Secundo,
utrum Deus intelligat seipsum. Tertio, utrum comprehendat se.
Quarto, utrum suum intelligere sit sua substantia. Quinto, utrum
intelligat alia a se. Sexto, utrum habeat de eis propriam
cognitionem. Septimo, utrum scientia Dei sit discursiva. Octavo,
utrum scientia Dei sit causa rerum. Nono, utrum scientia Dei sit
eorum quae non sunt. Decimo, utrum sit malorum. Undecimo, utrum
sit singularium. Duodecimo, utrum sit infinitorum. Decimotertio,
utrum sit contingentium futurorum. Decimoquarto, utrum sit
enuntiabilium. Decimoquinto, utrum scientia Dei sit variabilis.
Decimosexto, utrum Deus de rebus habeat speculativam scientiam vel
practicam.
|
|