|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod Deus non habeat scientiam
non entium. Scientia enim Dei non est nisi verorum. Sed verum et
ens convertuntur. Ergo scientia Dei non est non entium.
2. Praeterea, scientia requirit similitudinem inter scientem et
scitum. Sed ea quae non sunt, non possunt habere aliquam
similitudinem ad Deum, qui est ipsum esse. Ergo ea quae non sunt,
non possunt sciri a Deo.
3. Praeterea, scientia Dei est causa scitorum ab ipso. Sed non
est causa non entium, quia non ens non habet causam. Ergo Deus non
habet scientiam de non entibus.
Sed contra est quod dicit apostolus ad Rom. IV, qui vocat ea quae
non sunt, tanquam ea quae sunt.
Respondeo dicendum quod Deus scit omnia quaecumque sunt quocumque
modo. Nihil autem prohibet ea quae non sunt simpliciter, aliquo modo
esse. Simpliciter enim sunt, quae actu sunt. Ea vero quae non sunt
actu, sunt in potentia vel ipsius Dei, vel creaturae; sive in
potentia activa, sive in passiva, sive in potentia opinandi, vel
imaginandi, vel quocumque modo significandi. Quaecumque igitur
possunt per creaturam fieri vel cogitari vel dici, et etiam quaecumque
ipse facere potest, omnia cognoscit Deus, etiam si actu non sint.
Et pro tanto dici potest quod habet etiam non entium scientiam. Sed
horum quae actu non sunt, est attendenda quaedam diversitas. Quaedam
enim, licet non sint nunc in actu, tamen vel fuerunt vel erunt, et
omnia ista dicitur Deus scire scientia visionis. Quia, cum
intelligere Dei, quod est eius esse, aeternitate mensuretur, quae
sine successione existens totum tempus comprehendit, praesens intuitus
Dei fertur in totum tempus, et in omnia quae sunt in quocumque
tempore, sicut in subiecta sibi praesentialiter. Quaedam vero sunt,
quae sunt in potentia Dei vel creaturae, quae tamen nec sunt nec erunt
neque fuerunt. Et respectu horum non dicitur habere scientiam
visionis, sed simplicis intelligentiae. Quod ideo dicitur, quia ea
quae videntur apud nos, habent esse distinctum extra videntem.
Ad primum ergo dicendum quod, secundum quod sunt in potentia, sic
habent veritatem ea quae non sunt actu, verum est enim ea esse in
potentia. Et sic sciuntur a Deo.
Ad secundum dicendum quod, cum Deus sit ipsum esse, intantum
unumquodque est, inquantum participat de Dei similitudine, sicut
unumquodque intantum est calidum, inquantum participat calorem. Sic
et ea quae sunt in potentia, etiam si non sunt in actu, cognoscuntur a
Deo.
Ad tertium dicendum quod Dei scientia est causa rerum, voluntate
adiuncta. Unde non oportet quod quaecumque scit Deus, sint vel
fuerint vel futura sint, sed solum ea quae vult esse, vel permittit
esse. Et iterum, non est in scientia Dei ut illa sint, sed quod
esse possint.
|
|