|
1. Ad decimum sic proceditur. Videtur quod Deus non cognoscat
mala. Dicit enim philosophus, in III de anima, quod intellectus
qui non est in potentia, non cognoscit privationem. Sed malum est
privatio boni, ut dicit Augustinus. Igitur, cum intellectus Dei
nunquam sit in potentia, sed semper actu, ut ex dictis patet, videtur
quod Deus non cognoscat mala.
2. Praeterea, omnis scientia vel est causa sciti, vel causatur ab
eo. Sed scientia Dei non est causa mali, nec causatur a malo. Ergo
scientia Dei non est malorum.
3. Praeterea, omne quod cognoscitur, cognoscitur per suam
similitudinem, vel per suum oppositum. Quidquid autem cognoscit
Deus, cognoscit per suam essentiam, ut ex dictis patet. Divina
autem essentia neque est similitudo mali, neque ei malum opponitur,
divinae enim essentiae nihil est contrarium, ut dicit Augustinus,
XII de Civ. Dei. Ergo Deus non cognoscit mala.
4. Praeterea, quod cognoscitur non per seipsum, sed per aliud,
imperfecte cognoscitur. Sed malum non cognoscitur a Deo per seipsum,
quia sic oporteret quod malum esset in Deo; oportet enim cognitum esse
in cognoscente. Si ergo cognoscitur per aliud, scilicet per bonum,
imperfecte cognoscetur ab ipso, quod est impossibile, quia nulla
cognitio Dei est imperfecta. Ergo scientia Dei non est malorum.
Sed contra est quod dicitur Proverb. XV, Infernus et perditio
coram Deo.
Respondeo dicendum quod quicumque perfecte cognoscit aliquid, oportet
quod cognoscat omnia quae possunt illi accidere. Sunt autem quaedam
bona, quibus accidere potest ut per mala corrumpantur. Unde Deus non
perfecte cognosceret bona, nisi etiam cognosceret mala. Sic autem est
cognoscibile unumquodque, secundum quod est. Unde, cum hoc sit esse
mali, quod est privatio boni, per hoc ipsum quod Deus cognoscit
bona, cognoscit etiam mala; sicut per lucem cognoscuntur tenebrae.
Unde dicit Dionysius, VII cap. de Div. Nom., quod Deus per
semetipsum tenebrarum accipit visionem, non aliunde videns tenebras
quam a lumine.
Ad primum ergo dicendum quod verbum philosophi est sic intelligendum,
quod intellectus qui non est in potentia, non cognoscit privationem per
privationem in ipso existentem. Et hoc congruit cum eo quod supra
dixerat, quod punctum et omne indivisibile per privationem divisionis
cognoscitur. Quod contingit ex hoc, quia formae simplices et
indivisibiles non sunt actu in intellectu nostro, sed in potentia
tantum, nam si essent actu in intellectu nostro, non per privationem
cognoscerentur. Et sic cognoscuntur simplicia a substantiis
separatis. Deus igitur non cognoscit malum per privationem in se
existentem, sed per bonum oppositum.
Ad secundum dicendum quod scientia Dei non est causa mali, sed est
causa boni, per quod cognoscitur malum.
Ad tertium dicendum quod, licet malum non opponatur essentiae
divinae, quae non est corruptibilis per malum, opponitur tamen
effectibus Dei; quos per essentiam suam cognoscit, et eos
cognoscens, mala opposita cognoscit.
Ad quartum dicendum quod cognoscere aliquid per aliud tantum, est
imperfectae cognitionis, si illud sit cognoscibile per se. Sed malum
non est per se cognoscibile, quia de ratione mali est, quod sit
privatio boni. Et sic neque definiri, neque cognosci potest, nisi
per bonum.
|
|