|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod Deus non cognoscat
singularia. Intellectus enim divinus immaterialior est quam
intellectus humanus. Sed intellectus humanus, propter suam
immaterialitatem, non cognoscit singularia, sed, sicut dicitur in
II de anima, ratio est universalium, sensus vero singularium. Ergo
Deus non cognoscit singularia.
2. Praeterea, illae solae virtutes in nobis sunt singularium
cognoscitivae, quae recipiunt species non abstractas a materialibus
conditionibus. Sed res in Deo sunt maxime abstractae ab omni
materialitate. Ergo Deus non cognoscit singularia.
3. Praeterea, omnis cognitio est per aliquam similitudinem. Sed
similitudo singularium, inquantum sunt singularia, non videtur esse in
Deo, quia principium singularitatis est materia, quae, cum sit ens
in potentia tantum, omnino est dissimilis Deo, qui est actus purus.
Non ergo Deus potest cognoscere singularia.
Sed contra est quod dicitur, Proverb. XVI, omnes viae hominum
patent oculis eius.
Respondeo dicendum quod Deus cognoscit singularia. Omnes enim
perfectiones in creaturis inventae, in Deo praeexistunt secundum
altiorem modum, ut ex dictis patet. Cognoscere autem singularia
pertinet ad perfectionem nostram. Unde necesse est quod Deus
singularia cognoscat. Nam et philosophus pro inconvenienti habet,
quod aliquid cognoscatur a nobis, quod non cognoscatur a Deo. Unde
contra Empedoclem arguit, in I de anima et in III Metaphys.,
quod accideret Deum esse insipientissimum, si discordiam ignoraret.
Sed perfectiones quae in inferioribus dividuntur, in Deo simpliciter
et unite existunt. Unde, licet nos per aliam potentiam cognoscamus
universalia et immaterialia, et per aliam singularia et materialia;
Deus tamen per suum simplicem intellectum utraque cognoscit. Sed
qualiter hoc esse possit, quidam manifestare volentes, dixerunt quod
Deus cognoscit singularia per causas universales, nam nihil est in
aliquo singularium, quod non ex aliqua causa oriatur universali. Et
ponunt exemplum, sicut si aliquis astrologus cognosceret omnes motus
universales caeli, posset praenuntiare omnes eclipses futuras. Sed
istud non sufficit. Quia singularia ex causis universalibus sortiuntur
quasdam formas et virtutes, quae, quantumcumque ad invicem
coniungantur, non individuantur nisi per materiam individualem. Unde
qui cognosceret Socratem per hoc quod est albus vel Sophronisci
filius, vel quidquid aliud sic dicatur, non cognosceret ipsum
inquantum est hic homo. Unde secundum modum praedictum, Deus non
cognosceret singularia in sua singularitate. Alii vero dixerunt quod
Deus cognoscit singularia, applicando causas universales ad
particulares effectus. Sed hoc nihil est. Quia nullus potest
applicare aliquid ad alterum, nisi illud praecognoscat, unde dicta
applicatio non potest esse ratio cognoscendi particularia, sed
cognitionem singularium praesupponit. Et ideo aliter dicendum est,
quod, cum Deus sit causa rerum per suam scientiam, ut dictum est,
intantum se extendit scientia Dei, inquantum se extendit eius
causalitas. Unde, cum virtus activa Dei se extendat non solum ad
formas, a quibus accipitur ratio universalis, sed etiam usque ad
materiam, ut infra ostendetur; necesse est quod scientia Dei usque ad
singularia se extendat, quae per materiam individuantur. Cum enim
sciat alia a se per essentiam suam, inquantum est similitudo rerum
velut principium activum earum, necesse est quod essentia sua sit
principium sufficiens cognoscendi omnia quae per ipsum fiunt, non solum
in universali, sed etiam in singulari. Et esset simile de scientia
artificis, si esset productiva totius rei, et non formae tantum.
Ad primum ergo dicendum quod intellectus noster speciem intelligibilem
abstrahit a principiis individuantibus, unde species intelligibilis
nostri intellectus non potest esse similitudo principiorum
individualium. Et propter hoc, intellectus noster singularia non
cognoscit. Sed species intelligibilis divini intellectus, quae est
Dei essentia, non est immaterialis per abstractionem, sed per
seipsam, principium existens omnium principiorum quae intrant rei
compositionem, sive sint principia speciei, sive principia individui.
Unde per eam Deus cognoscit non solum universalia, sed etiam
singularia.
Ad secundum dicendum quod, quamvis species intellectus divini secundum
esse suum non habeat conditiones materiales, sicut species receptae in
imaginatione et sensu; tamen virtute se extendit ad immaterialia et
materialia, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod materia, licet recedat a Dei similitudine
secundum suam potentialitatem, tamen inquantum vel sic esse habet,
similitudinem quandam retinet divini esse.
|
|