|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod Deus non possit
cognoscere infinita. Infinitum enim, secundum quod est infinitum,
est ignotum, quia infinitum est cuius quantitatem accipientibus semper
est aliquid extra assumere, ut dicitur in III Physic. Augustinus
etiam dicit, XII de Civ. Dei, quod quidquid scientia
comprehenditur, scientis comprehensione finitur. Sed infinita non
possunt finiri. Ergo non possunt scientia Dei comprehendi.
2. Si dicatur quod ea quae in se sunt infinita, scientiae Dei
finita sunt, contra, ratio infiniti est quod sit impertransibile; et
finiti quod sit pertransibile, ut dicitur in III Physic. Sed
infinitum non potest transiri nec a finito, nec ab infinito, ut
probatur in VI Physic. Ergo infinitum non potest esse finitum
finito, neque etiam infinito. Et ita infinita non sunt finita
scientiae Dei, quae est infinita.
3. Praeterea, scientia Dei est mensura scitorum. Sed contra
rationem infiniti est, quod sit mensuratum. Ergo infinita non possunt
sciri a Deo.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XII de Civ. Dei, quamvis
infinitorum numerorum nullus sit numerus, non est tamen
incomprehensibilis ei, cuius scientiae non est numerus.
Respondeo dicendum quod, cum Deus sciat non solum ea quae sunt actu,
sed etiam ea quae sunt in potentia vel sua vel creaturae, ut ostensum
est; haec autem constat esse infinita; necesse est dicere quod Deus
sciat infinita. Et licet scientia visionis, quae est tantum eorum
quae sunt vel erunt vel fuerunt, non sit infinitorum, ut quidam
dicunt, cum non ponamus mundum ab aeterno fuisse, nec generationem et
motum in aeternum mansura, ut individua in infinitum multiplicentur,
tamen, si diligentius consideretur, necesse est dicere quod Deus
etiam scientia visionis sciat infinita. Quia Deus scit etiam
cogitationes et affectiones cordium, quae in infinitum
multiplicabuntur, creaturis rationalibus permanentibus absque fine.
Hoc autem ideo est, quia cognitio cuiuslibet cognoscentis se extendit
secundum modum formae quae est principium cognitionis. Species enim
sensibilis, quae est in sensu, est similitudo solum unius individui,
unde per eam solum unum individuum cognosci potest. Species autem
intelligibilis intellectus nostri est similitudo rei quantum ad naturam
speciei, quae est participabilis a particularibus infinitis, unde
intellectus noster per speciem intelligibilem hominis, cognoscit
quodammodo homines infinitos. Sed tamen non inquantum distinguuntur ab
invicem, sed secundum quod communicant in natura speciei; propter hoc
quod species intelligibilis intellectus nostri non est similitudo
hominum quantum ad principia individualia, sed solum quantum ad
principia speciei. Essentia autem divina, per quam intellectus
divinus intelligit, est similitudo sufficiens omnium quae sunt vel esse
possunt, non solum quantum ad principia communia, sed etiam quantum ad
principia propria uniuscuiusque, ut ostensum est. Unde sequitur quod
scientia Dei se extendat ad infinita, etiam secundum quod sunt ab
invicem distincta.
Ad primum ergo dicendum quod infiniti ratio congruit quantitati,
secundum philosophum in I Physic. De ratione autem quantitatis est
ordo partium. Cognoscere ergo infinitum secundum modum infiniti, est
cognoscere partem post partem. Et sic nullo modo contingit cognosci
infinitum, quia quantacumque quantitas partium accipiatur, semper
remanet aliquid extra accipientem. Deus autem non sic cognoscit
infinitum vel infinita, quasi enumerando partem post partem; cum
cognoscat omnia simul, non successive, ut supra dictum est. Unde
nihil prohibet ipsum cognoscere infinita.
Ad secundum dicendum quod transitio importat quandam successionem in
partibus, et inde est quod infinitum transiri non potest, neque a
finito neque ab infinito. Sed ad rationem comprehensionis sufficit
adaequatio, quia id comprehendi dicitur, cuius nihil est extra
comprehendentem. Unde non est contra rationem infiniti, quod
comprehendatur ab infinito. Et sic, quod in se est infinitum, potest
dici finitum scientiae Dei, tanquam comprehensum, non tamen tanquam
pertransibile.
Ad tertium dicendum quod scientia Dei est mensura rerum, non
quantitativa, qua quidem mensura carent infinita; sed quia mensurat
essentiam et veritatem rei. Unumquodque enim intantum habet de
veritate suae naturae, inquantum imitatur Dei scientiam; sicut
artificiatum inquantum concordat arti. Dato autem quod essent aliqua
infinita actu secundum numerum, puta infiniti homines; vel secundum
quantitatem continuam, ut si esset aer infinitus, ut quidam antiqui
dixerunt, tamen manifestum est quod haberent esse determinatum et
finitum, quia esse eorum esset limitatum ad aliquas determinatas
naturas. Unde mensurabilia essent secundum scientiam Dei.
|
|