|
1. Ad decimumtertium sic proceditur. Videtur quod scientia Dei non
sit futurorum contingentium. A causa enim necessaria procedit effectus
necessarius. Sed scientia Dei est causa scitorum, ut supra dictum
est. Cum ergo ipsa sit necessaria, sequitur scita eius esse
necessaria. Non ergo scientia Dei est contingentium.
2. Praeterea, omnis conditionalis cuius antecedens est necessarium
absolute, consequens est necessarium absolute. Sic enim se habet
antecedens ad consequens, sicut principia ad conclusionem, ex
principiis autem necessariis non sequitur conclusio nisi necessaria, ut
in I Poster. probatur. Sed haec est quaedam conditionalis vera, si
Deus scivit hoc futurum esse, hoc erit, quia scientia Dei non est
nisi verorum. Huius autem conditionalis antecedens est necessarium
absolute, tum quia est aeternum; tum quia significatur ut
praeteritum. Ergo et consequens est necessarium absolute. Igitur
quidquid scitur a Deo, est necessarium. Et sic scientia Dei non est
contingentium.
3. Praeterea, omne scitum a Deo necesse est esse, quia etiam omne
scitum a nobis necesse est esse, cum tamen scientia Dei certior sit
quam scientia nostra. Sed nullum contingens futurum necesse est esse.
Ergo nullum contingens futurum est scitum a Deo.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XXXII, qui finxit
singillatim corda eorum, qui intelligit omnia opera eorum, scilicet
hominum. Sed opera hominum sunt contingentia, utpote libero arbitrio
subiecta. Ergo Deus scit futura contingentia.
Respondeo dicendum quod, cum supra ostensum sit quod Deus sciat omnia
non solum quae actu sunt, sed etiam quae sunt in potentia sua vel
creaturae; horum autem quaedam sunt contingentia nobis futura;
sequitur quod Deus contingentia futura cognoscat. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod contingens aliquod dupliciter potest
considerari. Uno modo, in seipso, secundum quod iam actu est. Et
sic non consideratur ut futurum, sed ut praesens, neque ut ad
utrumlibet contingens, sed ut determinatum ad unum. Et propter hoc,
sic infallibiliter subdi potest certae cognitioni, utpote sensui
visus, sicut cum video Socratem sedere. Alio modo potest considerari
contingens, ut est in sua causa. Et sic consideratur ut futurum, et
ut contingens nondum determinatum ad unum, quia causa contingens se
habet ad opposita. Et sic contingens non subditur per certitudinem
alicui cognitioni. Unde quicumque cognoscit effectum contingentem in
causa sua tantum, non habet de eo nisi coniecturalem cognitionem.
Deus autem cognoscit omnia contingentia, non solum prout sunt in suis
causis, sed etiam prout unumquodque eorum est actu in seipso. Et
licet contingentia fiant in actu successive, non tamen Deus successive
cognoscit contingentia, prout sunt in suo esse, sicut nos, sed
simul. Quia sua cognitio mensuratur aeternitate, sicut etiam suum
esse, aeternitas autem, tota simul existens, ambit totum tempus, ut
supra dictum est. Unde omnia quae sunt in tempore, sunt Deo ab
aeterno praesentia, non solum ea ratione qua habet rationes rerum apud
se praesentes, ut quidam dicunt, sed quia eius intuitus fertur ab
aeterno super omnia, prout sunt in sua praesentialitate. Unde
manifestum est quod contingentia et infallibiliter a Deo cognoscuntur,
inquantum subduntur divino conspectui secundum suam praesentialitatem,
et tamen sunt futura contingentia, suis causis comparata.
Ad primum ergo dicendum quod, licet causa suprema sit necessaria,
tamen effectus potest esse contingens, propter causam proximam
contingentem, sicut germinatio plantae est contingens propter causam
proximam contingentem, licet motus solis, qui est causa prima, sit
necessarius. Et similiter scita a Deo sunt contingentia propter
causas proximas, licet scientia Dei, quae est causa prima, sit
necessaria.
Ad secundum dicendum quod quidam dicunt quod hoc antecedens, Deus
scivit hoc contingens futurum, non est necessarium, sed contingens,
quia, licet sit praeteritum, tamen importat respectum ad futurum.
Sed hoc non tollit ei necessitatem, quia id quod habuit respectum ad
futurum, necesse est habuisse, licet etiam futurum non sequatur
quandoque. Alii vero dicunt hoc antecedens esse contingens, quia est
compositum ex necessario et contingenti; sicut istud dictum est
contingens, Socratem esse hominem album. Sed hoc etiam nihil est.
Quia cum dicitur, Deus scivit esse futurum hoc contingens,
contingens non ponitur ibi nisi ut materia verbi, et non sicut
principalis pars propositionis, unde contingentia eius vel necessitas
nihil refert ad hoc quod propositio sit necessaria vel contingens, vera
vel falsa. Ita enim potest esse verum me dixisse hominem esse asinum,
sicut me dixisse Socratem currere, vel Deum esse, et eadem ratio est
de necessario et contingenti. Unde dicendum est quod hoc antecedens
est necessarium absolute. Nec tamen sequitur, ut quidam dicunt, quod
consequens sit necessarium absolute, quia antecedens est causa remota
consequentis, quod propter causam proximam contingens est. Sed hoc
nihil est. Esset enim conditionalis falsa, cuius antecedens esset
causa remota necessaria, et consequens effectus contingens, ut puta si
dicerem, si sol movetur, herba germinabit. Et ideo aliter dicendum
est, quod quando in antecedente ponitur aliquid pertinens ad actum
animae, consequens est accipiendum non secundum quod in se est, sed
secundum quod est in anima, aliud enim est esse rei in seipsa, et esse
rei in anima. Ut puta, si dicam, si anima intelligit aliquid, illud
est immateriale, intelligendum est quod illud est immateriale secundum
quod est in intellectu, non secundum quod est in seipso. Et similiter
si dicam, si Deus scivit aliquid, illud erit, consequens
intelligendum est prout subest divinae scientiae, scilicet prout est in
sua praesentialitate. Et sic necessarium est, sicut et antecedens,
quia omne quod est, dum est, necesse est esse, ut dicitur in I
Periherm.
Ad tertium dicendum quod ea quae temporaliter in actum reducuntur, a
nobis successive cognoscuntur in tempore, sed a Deo in aeternitate,
quae est supra tempus. Unde nobis, quia cognoscimus futura
contingentia inquantum talia sunt, certa esse non possunt, sed soli
Deo, cuius intelligere est in aeternitate supra tempus. Sicut ille
qui vadit per viam, non videt illos qui post eum veniunt, sed ille qui
ab aliqua altitudine totam viam intuetur, simul videt omnes transeuntes
per viam. Et ideo illud quod scitur a nobis, oportet esse necessarium
etiam secundum quod in se est, quia ea quae in se sunt contingentia
futura, a nobis sciri non possunt. Sed ea quae sunt scita a Deo,
oportet esse necessaria secundum modum quo subsunt divinae scientiae,
ut dictum est, non autem absolute, secundum quod in propriis causis
considerantur. Unde et haec propositio, omne scitum a Deo
necessarium est esse, consuevit distingui. Quia potest esse de re,
vel de dicto. Si intelligatur de re, est divisa et falsa, et est
sensus, omnis res quam Deus scit, est necessaria. Vel potest
intelligi de dicto, et sic est composita et vera; et est sensus, hoc
dictum, scitum a Deo esse, est necessarium. Sed obstant quidam,
dicentes quod ista distinctio habet locum in formis separabilibus a
subiecto; ut si dicam, album possibile est esse nigrum. Quae quidem
de dicto est falsa, et de re est vera, res enim quae est alba, potest
esse nigra; sed hoc dictum, album esse nigrum, nunquam potest esse
verum. In formis autem inseparabilibus a subiecto, non habet locum
praedicta distinctio; ut si dicam, corvum nigrum possibile est esse
album, quia in utroque sensu est falsa. Esse autem scitum a Deo,
est inseparabile a re, quia quod est scitum a Deo, non potest esse
non scitum. Haec autem instantia locum haberet, si hoc quod dico
scitum, importaret aliquam dispositionem subiecto inhaerentem. Sed
cum importet actum scientis, ipsi rei scitae, licet semper sciatur,
potest aliquid attribui secundum se, quod non attribuitur ei inquantum
stat sub actu sciendi, sicut esse materiale attribuitur lapidi secundum
se, quod non attribuitur ei secundum quod est intelligibile.
|
|