|
1. Ad decimumquartum sic proceditur. Videtur quod Deus non
cognoscat enuntiabilia. Cognoscere enim enuntiabilia convenit
intellectui nostro, secundum quod componit et dividit. Sed in
intellectu divino nulla est compositio. Ergo Deus non cognoscit
enuntiabilia.
2. Praeterea, omnis cognitio fit per aliquam similitudinem. Sed in
Deo nulla est similitudo enuntiabilium, cum sit omnino simplex. Ergo
Deus non cognoscit enuntiabilia.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XCIII, dominus scit
cogitationes hominum. Sed enuntiabilia continentur in cogitationibus
hominum. Ergo Deus cognoscit enuntiabilia.
Respondeo dicendum quod, cum formare enuntiabilia sit in potestate
intellectus nostri; Deus autem scit quidquid est in potentia sua vel
creaturae, ut supra dictum est; necesse est quod Deus sciat omnia
enuntiabilia quae formari possunt. Sed, sicut scit materialia
immaterialiter, et composita simpliciter, ita scit enuntiabilia non
per modum enuntiabilium, quasi scilicet in intellectu eius sit
compositio vel divisio enuntiabilium; sed unumquodque cognoscit per
simplicem intelligentiam, intelligendo essentiam uniuscuiusque. Sicut
si nos in hoc ipso quod intelligimus quid est homo, intelligeremus
omnia quae de homine praedicari possunt. Quod quidem in intellectu
nostro non contingit, qui de uno in aliud discurrit, propter hoc quod
species intelligibilis sic repraesentat unum, quod non repraesentat
aliud. Unde, intelligendo quid est homo, non ex hoc ipso alia quae
ei insunt, intelligimus; sed divisim, secundum quandam successionem.
Et propter hoc, ea quae seorsum intelligimus, oportet nos in unum
redigere per modum compositionis vel divisionis, enuntiationem
formando. Sed species intellectus divini, scilicet eius essentia,
sufficit ad demonstrandum omnia. Unde, intelligendo essentiam suam,
cognoscit essentias omnium, et quaecumque eis accidere possunt.
Ad primum ergo dicendum quod ratio illa procederet, si Deus
cognosceret enuntiabilia per modum enuntiabilium.
Ad secundum dicendum quod compositio enuntiabilis significat aliquod
esse rei, et sic Deus per suum esse, quod est eius essentia, est
similitudo omnium eorum quae per enuntiabilia significantur.
|
|