|
1. Ad decimumquintum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei sit
variabilis. Scientia enim relative dicitur ad scibile. Sed ea quae
important relationem ad creaturam, dicuntur de Deo ex tempore, et
variantur secundum variationem creaturarum. Ergo scientia Dei est
variabilis, secundum variationem creaturarum.
2. Praeterea, quidquid potest Deus facere, potest scire. Sed
Deus potest plura facere quam faciat. Ergo potest plura scire quam
sciat. Et sic scientia sua potest variari secundum augmentum et
diminutionem.
3. Praeterea, Deus scivit Christum nasciturum. Nunc autem nescit
Christum nasciturum, quia Christus nasciturus non est. Ergo non
quidquid Deus scivit, scit. Et ita scientia Dei videtur esse
variabilis.
Sed contra est quod dicitur Iac. I, quod apud Deum non est
transmutatio, neque vicissitudinis obumbratio.
Respondeo dicendum quod, cum scientia Dei sit eius substantia, ut ex
dictis patet; sicut substantia eius est omnino immutabilis, ut supra
ostensum est, ita oportet scientiam eius omnino invariabilem esse.
Ad primum ergo dicendum quod dominus et creator, et huiusmodi,
important relationes ad creaturas secundum quod in seipsis sunt. Sed
scientia Dei importat relationem ad creaturas secundum quod sunt in
Deo, quia secundum hoc est unumquodque intellectum in actu quod est in
intelligente. Res autem creatae sunt in Deo invariabiliter, in
seipsis autem variabiliter. Vel aliter dicendum est, quod dominus et
creator, et huiusmodi, important relationes quae consequuntur actus
qui intelliguntur terminari ad ipsas creaturas secundum quod in seipsis
sunt, et ideo huiusmodi relationes varie de Deo dicuntur, secundum
variationem creaturarum. Sed scientia et amor, et huiusmodi,
important relationes quae consequuntur actus qui intelliguntur in Deo
esse, et ideo invariabiliter praedicantur de Deo.
Ad secundum dicendum quod Deus scit etiam ea quae potest facere et non
facit. Unde ex hoc quod potest plura facere quam facit, non sequitur
quod possit plura scire quam sciat, nisi hoc referatur ad scientiam
visionis, secundum quam dicitur scire ea quae sunt in actu secundum
aliquod tempus. Ex hoc tamen quod scit quod aliqua possunt esse quae
non sunt, vel non esse quae sunt, non sequitur quod scientia sua sit
variabilis, sed quod cognoscat rerum variabilitatem. Si tamen aliquid
esset quod prius Deus nescivisset et postea sciret, esset eius
scientia variabilis. Sed hoc esse non potest, quia quidquid est vel
potest esse secundum aliquod tempus, Deus in aeterno suo scit. Et
ideo ex hoc ipso quod ponitur aliquid esse secundum quodcumque tempus,
oportet poni quod ab aeterno sit scitum a Deo. Et ideo non debet
concedi quod Deus possit plura scire quam sciat, quia haec propositio
implicat quod ante nesciverit et postea sciat.
Ad tertium dicendum quod antiqui nominales dixerunt idem esse
enuntiabile, Christum nasci, et esse nasciturum, et esse natum,
quia eadem res significatur per haec tria, scilicet nativitas
Christi. Et secundum hoc sequitur quod Deus quidquid scivit,
sciat, quia modo scit Christum natum, quod significat idem ei quod
est Christum esse nasciturum. Sed haec opinio falsa est. Tum quia
diversitas partium orationis diversitatem enuntiabilium causat. Tum
etiam quia sequeretur quod propositio quae semel est vera, esset semper
vera, quod est contra philosophum, qui dicit quod haec oratio,
Socrates sedet, vera est eo sedente, et eadem falsa est, eo
surgente. Et ideo concedendum est quod haec non est vera, quidquid
Deus scivit, scit, si ad enuntiabilia referatur. Sed ex hoc non
sequitur quod scientia Dei sit variabilis. Sicut enim absque
variatione divinae scientiae est, quod sciat unam et eandem rem
quandoque esse et quandoque non esse; ita absque variatione divinae
scientiae est, quod scit aliquod enuntiabile quandoque esse verum, et
quandoque esse falsum. Esset autem ex hoc scientia Dei variabilis,
si enuntiabilia cognosceret per modum enuntiabilium, componendo et
dividendo, sicut accidit in intellectu nostro. Unde cognitio nostra
variatur, vel secundum veritatem et falsitatem, puta si, mutata re,
eandem opinionem de re illa retineamus, vel secundum diversas
opiniones, ut si primo opinemur aliquem sedere, et postea opinemur eum
non sedere. Quorum neutrum potest esse in Deo.
|
|