|
1. Ad decimumsextum sic proceditur. Videtur quod Deus de rebus non
habeat scientiam speculativam. Scientia enim Dei est causa rerum, ut
supra ostensum est. Sed scientia speculativa non est causa rerum
scitarum. Ergo scientia Dei non est speculativa.
2. Praeterea. Scientia speculativa est per abstractionem a rebus,
quod divinae scientiae non competit. Ergo scientia Dei non est
speculativa.
Sed contra, omne quod est nobilius, Deo est attribuendum. Sed
scientia speculativa est nobilior quam practica, ut patet per
philosophum, in principio Metaphys. Ergo Deus habet de rebus
scientiam speculativam.
Respondeo dicendum quod aliqua scientia est speculativa tantum, aliqua
practica tantum, aliqua vero secundum aliquid speculativa et secundum
aliquid practica. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod aliqua
scientia potest dici speculativa tripliciter. Primo, ex parte rerum
scitarum, quae non sunt operabiles a sciente, sicut est scientia
hominis de rebus naturalibus vel divinis. Secundo, quantum ad modum
sciendi, ut puta si aedificator consideret domum definiendo et
dividendo et considerando universalia praedicata ipsius. Hoc siquidem
est operabilia modo speculativo considerare, et non secundum quod
operabilia sunt, operabile enim est aliquid per applicationem formae ad
materiam, non per resolutionem compositi in principia universalia
formalia. Tertio, quantum ad finem, nam intellectus practicus
differt fine a speculativo, sicut dicitur in III de anima.
Intellectus enim practicus ordinatur ad finem operationis, finis autem
intellectus speculativi est consideratio veritatis. Unde, si quis
aedificator consideret qualiter posset fieri aliqua domus, non ordinans
ad finem operationis, sed ad cognoscendum tantum, erit, quantum ad
finem, speculativa consideratio, tamen de re operabili. Scientia
igitur quae est speculativa ratione ipsius rei scitae, est speculativa
tantum. Quae vero speculativa est vel secundum modum vel secundum
finem, est secundum quid speculativa et secundum quid practica. Cum
vero ordinatur ad finem operationis, est simpliciter practica.
Secundum hoc ergo, dicendum est quod Deus de seipso habet scientiam
speculativam tantum, ipse enim operabilis non est. De omnibus vero
aliis habet scientiam et speculativam et practicam. Speculativam
quidem, quantum ad modum, quidquid enim in rebus nos speculative
cognoscimus definiendo et dividendo, hoc totum Deus multo perfectius
novit. Sed de his quae potest quidem facere, sed secundum nullum
tempus facit, non habet practicam scientiam, secundum quod practica
scientia dicitur a fine. Sic autem habet practicam scientiam de his
quae secundum aliquod tempus facit. Mala vero, licet ab eo non sint
operabilia, tamen sub cognitione practica ipsius cadunt, sicut et
bona, inquantum permittit vel impedit vel ordinat ea, sicut et
aegritudines cadunt sub practica scientia medici, inquantum per artem
suam curat eas.
Ad primum ergo dicendum quod scientia Dei est causa, non quidem sui
ipsius, sed aliorum, quorundam quidem actu, scilicet eorum quae
secundum aliquod tempus fiunt; quorundam vero virtute, scilicet eorum
quae potest facere, et tamen nunquam fiunt.
Ad secundum dicendum quod scientiam esse acceptam a rebus scitis, non
per se convenit scientiae speculativae, sed per accidens, inquantum
est humana.
Ad id vero quod in contrarium obiicitur, dicendum quod de operabilibus
perfecta scientia non habetur, nisi sciantur inquantum operabilia
sunt. Et ideo, cum scientia Dei sit omnibus modis perfecta, oportet
quod sciat ea quae sunt a se operabilia, inquantum huiusmodi, et non
solum secundum quod sunt speculabilia. Sed tamen non receditur a
nobilitate speculativae scientiae, quia omnia alia a se videt in
seipso, seipsum autem speculative cognoscit; et sic in speculativa sui
ipsius scientia, habet cognitionem et speculativam et practicam omnium
aliorum.
|
|