|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit
scientia. Scientia enim habitus est, qui Deo non competit, cum sit
medius inter potentiam et actum. Ergo scientia non est in Deo.
2. Praeterea, scientia, cum sit conclusionum, est quaedam cognitio
ab alio causata, scilicet ex cognitione principiorum. Sed nihil
causatum est in Deo. Ergo scientia non est in Deo.
3. Praeterea, omnis scientia vel universalis vel particularis est.
Sed in Deo non est universale et particulare, ut ex superioribus
patet; ergo in Deo non est scientia.
Sed contra est quod apostolus dicit Rom. XI, o altitudo divitiarum
sapientiae et scientiae Dei.
Respondeo dicendum quod in Deo perfectissime est scientia. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod cognoscentia a non cognoscentibus in
hoc distinguuntur, quia non cognoscentia nihil habent nisi formam suam
tantum; sed cognoscens natum est habere formam etiam rei alterius, nam
species cogniti est in cognoscente. Unde manifestum est quod natura
rei non cognoscentis est magis coarctata et limitata, natura autem
rerum cognoscentium habet maiorem amplitudinem et extensionem. Propter
quod dicit philosophus, III de anima, quod anima est quodammodo
omnia. Coarctatio autem formae est per materiam. Unde et supra
diximus quod formae, secundum quod sunt magis immateriales, secundum
hoc magis accedunt ad quandam infinitatem. Patet igitur quod
immaterialitas alicuius rei est ratio quod sit cognoscitiva; et
secundum modum immaterialitatis est modus cognitionis. Unde in II de
anima dicitur quod plantae non cognoscunt, propter suam
materialitatem. Sensus autem cognoscitivus est, quia receptivus est
specierum sine materia, et intellectus adhuc magis cognoscitivus, quia
magis separatus est a materia et immixtus, ut dicitur in III de
anima. Unde, cum Deus sit in summo immaterialitatis, ut ex
superioribus patet, sequitur quod ipse sit in summo cognitionis.
Ad primum ergo dicendum quod, quia perfectiones procedentes a Deo in
creaturas, altiori modo sunt in Deo, ut supra dictum est, oportet
quod, quandocumque aliquod nomen sumptum a quacumque perfectione
creaturae Deo attribuitur, secludatur ab eius significatione omne
illud quod pertinet ad imperfectum modum qui competit creaturae. Unde
scientia non est qualitas in Deo vel habitus, sed substantia et actus
purus.
Ad secundum dicendum quod ea quae sunt divisim et multipliciter in
creaturis, in Deo sunt simpliciter et unite, ut supra dictum est.
Homo autem, secundum diversa cognita, habet diversas cognitiones,
nam secundum quod cognoscit principia, dicitur habere intelligentiam;
scientiam vero, secundum quod cognoscit conclusiones; sapientiam,
secundum quod cognoscit causam altissimam; consilium vel prudentiam,
secundum quod cognoscit agibilia. Sed haec omnia Deus una et simplici
cognitione cognoscit, ut infra patebit. Unde simplex Dei cognitio
omnibus istis nominibus nominari potest, ita tamen quod ab unoquoque
eorum, secundum quod in divinam praedicationem venit, secludatur
quidquid imperfectionis est, et retineatur quidquid perfectionis est.
Et secundum hoc dicitur Iob XII, apud ipsum est sapientia et
fortitudo; ipse habet consilium et intelligentiam.
Ad tertium dicendum quod scientia est secundum modum cognoscentis,
scitum enim est in sciente secundum modum scientis. Et ideo, cum
modus divinae essentiae sit altior quam modus quo creaturae sunt,
scientia divina non habet modum creatae scientiae, ut scilicet sit
universalis vel particularis, vel in habitu vel in potentia, vel
secundum aliquem talem modum disposita.
|
|