|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non intelligat
se. Dicitur enim in libro de causis, quod omnis sciens qui scit suam
essentiam, est rediens ad essentiam suam reditione completa. Sed
Deus non exit extra essentiam suam, nec aliquo modo movetur, et sic
non competit sibi redire ad essentiam suam. Ergo ipse non est sciens
essentiam suam.
2. Praeterea, intelligere est quoddam pati et moveri, ut dicitur in
III de anima, scientia etiam est assimilatio ad rem scitam, et
scitum etiam est perfectio scientis. Sed nihil movetur, vel patitur,
vel perficitur a seipso; neque similitudo sibi est, ut Hilarius
dicit. Ergo Deus non est sciens seipsum.
3. Praeterea, praecipue Deo sumus similes secundum intellectum,
quia secundum mentem sumus ad imaginem Dei, ut dicit Augustinus.
Sed intellectus noster non intelligit se, nisi sicut intelligit alia,
ut dicitur in III de anima. Ergo nec Deus intelligit se, nisi
forte intelligendo alia.
Sed contra est quod dicitur I ad Cor. II, quae sunt Dei, nemo
novit nisi spiritus Dei.
Respondeo dicendum quod Deus se per seipsum intelligit. Ad cuius
evidentiam, sciendum est quod, licet in operationibus quae transeunt
in exteriorem effectum, obiectum operationis, quod significatur ut
terminus, sit aliquid extra operantem; tamen in operationibus quae
sunt in operante, obiectum quod significatur ut terminus operationis,
est in ipso operante; et secundum quod est in eo, sic est operatio in
actu. Unde dicitur in libro de anima, quod sensibile in actu est
sensus in actu, et intelligibile in actu est intellectus in actu. Ex
hoc enim aliquid in actu sentimus vel intelligimus, quod intellectus
noster vel sensus informatur in actu per speciem sensibilis vel
intelligibilis. Et secundum hoc tantum sensus vel intellectus aliud
est a sensibili vel intelligibili, quia utrumque est in potentia. Cum
igitur Deus nihil potentialitatis habeat, sed sit actus purus,
oportet quod in eo intellectus et intellectum sint idem omnibus modis,
ita scilicet, ut neque careat specie intelligibili, sicut intellectus
noster cum intelligit in potentia; neque species intelligibilis sit
aliud a substantia intellectus divini, sicut accidit in intellectu
nostro, cum est actu intelligens; sed ipsa species intelligibilis est
ipse intellectus divinus. Et sic seipsum per seipsum intelligit.
Ad primum ergo dicendum quod redire ad essentiam suam nihil aliud est
quam rem subsistere in seipsa. Forma enim, inquantum perficit
materiam dando ei esse, quodammodo supra ipsam effunditur, inquantum
vero in seipsa habet esse, in seipsam redit. Virtutes igitur
cognoscitivae quae non sunt subsistentes, sed actus aliquorum
organorum, non cognoscunt seipsas; sicut patet in singulis sensibus.
Sed virtutes cognoscitivae per se subsistentes, cognoscunt seipsas.
Et propter hoc dicitur in libro de causis, quod sciens essentiam
suam, redit ad essentiam suam. Per se autem subsistere maxime
convenit Deo. Unde secundum hunc modum loquendi, ipse est maxime
rediens ad essentiam suam, et cognoscens seipsum.
Ad secundum dicendum quod moveri et pati sumuntur aequivoce secundum
quod intelligere dicitur esse quoddam moveri vel pati, ut dicitur in
III de anima. Non enim intelligere est motus qui est actus
imperfecti, qui est ab alio in aliud, sed actus perfecti, existens in
ipso agente. Similiter etiam quod intellectus perficiatur ab
intelligibili vel assimiletur ei, hoc convenit intellectui qui
quandoque est in potentia, quia per hoc quod est in potentia, differt
ab intelligibili, et assimilatur ei per speciem intelligibilem, quae
est similitudo rei intellectae; et perficitur per ipsam, sicut
potentia per actum. Sed intellectus divinus, qui nullo modo est in
potentia, non perficitur per intelligibile, neque assimilatur ei, sed
est sua perfectio et suum intelligibile.
Ad tertium dicendum quod esse naturale non est materiae primae, quae
est in potentia, nisi secundum quod est reducta in actum per formam.
Intellectus autem noster possibilis se habet in ordine
intelligibilium, sicut materia prima in ordine rerum naturalium, eo
quod est in potentia ad intelligibilia, sicut materia prima ad
naturalia. Unde intellectus noster possibilis non potest habere
intelligibilem operationem, nisi inquantum perficitur per speciem
intelligibilem alicuius. Et sic intelligit seipsum per speciem
intelligibilem, sicut et alia, manifestum est enim quod ex eo quod
cognoscit intelligibile, intelligit ipsum suum intelligere, et per
actum cognoscit potentiam intellectivam. Deus autem est sicut actus
purus tam in ordine existentium, quam in ordine intelligibilium, et
ideo per seipsum, seipsum intelligit.
|
|