|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deus non comprehendat
seipsum. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium quaest.,
quod id quod comprehendit se, finitum est sibi. Sed Deus est omnibus
modis infinitus. Ergo non comprehendit se.
2. Si dicatur quod Deus infinitus est nobis, sed sibi finitus,
contra, verius est unumquodque secundum quod est apud Deum, quam
secundum quod est apud nos. Si igitur Deus sibi ipsi est finitus,
nobis autem infinitus, verius est Deum esse finitum, quam infinitum.
Quod est contra prius determinata. Non ergo Deus comprehendit
seipsum.
Sed contra est quod Augustinus dicit ibidem, omne quod intelligit
se, comprehendit se. Sed Deus intelligit se. Ergo comprehendit
se.
Respondeo dicendum quod Deus perfecte comprehendit seipsum. Quod sic
patet. Tunc enim dicitur aliquid comprehendi, quando pervenitur ad
finem cognitionis ipsius, et hoc est quando res cognoscitur ita
perfecte, sicut cognoscibilis est. Sicut propositio demonstrabilis
comprehenditur, quando scitur per demonstrationem, non autem quando
cognoscitur per aliquam rationem probabilem. Manifestum est autem quod
Deus ita perfecte cognoscit seipsum, sicut perfecte cognoscibilis
est. Est enim unumquodque cognoscibile secundum modum sui actus, non
enim cognoscitur aliquid secundum quod in potentia est, sed secundum
quod est in actu, ut dicitur in IX Metaphys. Tanta est autem
virtus Dei in cognoscendo, quanta est actualitas eius in existendo,
quia per hoc quod actu est, et ab omni materia et potentia separatus,
Deus cognoscitivus est, ut ostensum est. Unde manifestum est quod
tantum seipsum cognoscit, quantum cognoscibilis est. Et propter hoc
seipsum perfecte comprehendit.
Ad primum ergo dicendum quod comprehendere, si proprie accipiatur,
significat aliquid habens et includens alterum. Et sic oportet quod
omne comprehensum sit finitum, sicut omne inclusum. Non sic autem
comprehendi dicitur Deus a seipso, ut intellectus suus sit aliud quam
ipse, et capiat ipsum et includat. Sed huiusmodi locutiones per
negationem sunt exponendae. Sicut enim Deus dicitur esse in seipso,
quia a nullo exteriori continetur; ita dicitur comprehendi a seipso,
quia nihil est sui quod lateat ipsum dicit enim Augustinus, in libro
de videndo Deum, quod totum comprehenditur videndo, quod ita
videtur, ut nihil eius lateat videntem.
Ad secundum dicendum quod, cum dicitur Deus finitus est sibi,
intelligendum est secundum quandam similitudinem proportionis; quia sic
se habet in non excedendo intellectum suum, sicut se habet aliquod
finitum in non excedendo intellectum finitum. Non autem sic dicitur
Deus sibi finitus, quod ipse intelligat se esse aliquid finitum.
|
|