|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod ipsum intelligere Dei
non sit eius substantia. Intelligere enim est quaedam operatio.
Operatio autem aliquid significat procedens ab operante. Ergo ipsum
intelligere Dei non est ipsa Dei substantia.
2. Praeterea, cum aliquis intelligit se intelligere, hoc non est
intelligere aliquid magnum vel principale intellectum, sed intelligere
quoddam secundarium et accessorium. Si igitur Deus sit ipsum
intelligere, intelligere Deum erit sicut cum intelligimus
intelligere. Et sic non erit aliquid magnum intelligere Deum.
3. Praeterea, omne intelligere est aliquid intelligere. Cum ergo
Deus intelligit se, si ipsemet non est aliud quam suum intelligere,
intelligit se intelligere, et intelligere se intelligere se, et sic in
infinitum. Non ergo ipsum intelligere Dei est eius substantia.
Sed contra est quod dicit Augustinus, Lib. VII de Trin., Deo
hoc est esse, quod sapientem esse. Hoc autem est sapientem esse,
quod intelligere. Ergo Deo hoc est esse, quod intelligere. Sed
esse Dei est eius substantia, ut supra ostensum est. Ergo
intelligere Dei est eius substantia.
Respondeo dicendum quod est necesse dicere quod intelligere Dei est
eius substantia. Nam si intelligere Dei sit aliud quam eius
substantia, oporteret, ut dicit philosophus in XII Metaphys.,
quod aliquid aliud esset actus et perfectio substantiae divinae, ad
quod se haberet substantia divina sicut potentia ad actum (quod est
omnino impossibile), nam intelligere est perfectio et actus
intelligentis. Hoc autem qualiter sit, considerandum est. Sicut
enim supra dictum est, intelligere non est actio progrediens ad aliquid
extrinsecum, sed manet in operante sicut actus et perfectio eius,
prout esse est perfectio existentis, sicut enim esse consequitur
formam, ita intelligere sequitur speciem intelligibilem. In Deo
autem non est forma quae sit aliud quam suum esse, ut supra ostensum
est. Unde, cum ipsa sua essentia sit etiam species intelligibilis,
ut dictum est, ex necessitate sequitur quod ipsum eius intelligere sit
eius essentia et eius esse. Et sic patet ex omnibus praemissis quod in
Deo intellectus, et id quod intelligitur, et species intelligibilis,
et ipsum intelligere, sunt omnino unum et idem. Unde patet quod per
hoc quod Deus dicitur intelligens, nulla multiplicitas ponitur in eius
substantia.
Ad primum ergo dicendum quod intelligere non est operatio exiens ab
ipso operante, sed manens in ipso.
Ad secundum dicendum quod, cum intelligitur illud intelligere quod non
est subsistens, non intelligitur aliquid magnum; sicut cum
intelligimus intelligere nostrum. Et ideo non est simile de ipso
intelligere divino, quod est subsistens.
Et per hoc patet responsio ad tertium. Nam intelligere divinum, quod
est in seipso subsistens, est sui ipsius; et non alicuius alterius,
ut sic oporteat procedere in infinitum.
|
|