|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus non cognoscat alia
a se. Quaecumque enim sunt alia a Deo, sunt extra ipsum. Sed
Augustinus dicit, in libro octoginta trium qu., quod neque quidquam
Deus extra seipsum intuetur. Ergo non cognoscit alia a se.
2. Praeterea, intellectum est perfectio intelligentis. Si ergo
Deus intelligat alia a se, aliquid aliud erit perfectio Dei, et
nobilius ipso. Quod est impossibile.
3. Praeterea, ipsum intelligere speciem habet ab intelligibili,
sicut et omnis alius actus a suo obiecto, unde et ipsum intelligere
tanto est nobilius, quanto etiam nobilius est ipsum quod intelligitur.
Sed Deus est ipsum suum intelligere, ut ex dictis patet. Si igitur
Deus intelligit aliquid aliud a se, ipse Deus specificatur per
aliquid aliud a se, quod est impossibile. Non igitur intelligit alia
a se.
Sed contra est quod dicitur Hebr. IV, omnia nuda et aperta sunt
oculis eius.
Respondeo dicendum quod necesse est Deum cognoscere alia a se.
Manifestum est enim quod seipsum perfecte intelligit, alioquin suum
esse non esset perfectum, cum suum esse sit suum intelligere. Si
autem perfecte aliquid cognoscitur, necesse est quod virtus eius
perfecte cognoscatur. Virtus autem alicuius rei perfecte cognosci non
potest, nisi cognoscantur ea ad quae virtus se extendit. Unde, cum
virtus divina se extendat ad alia, eo quod ipsa est prima causa
effectiva omnium entium, ut ex supradictis patet; necesse est quod
Deus alia a se cognoscat. Et hoc etiam evidentius fit, si adiungatur
quod ipsum esse causae agentis primae, scilicet Dei, est eius
intelligere. Unde quicumque effectus praeexistunt in Deo sicut in
causa prima, necesse est quod sint in ipso eius intelligere; et quod
omnia in eo sint secundum modum intelligibilem, nam omne quod est in
altero, est in eo secundum modum eius in quo est. Ad sciendum autem
qualiter alia a se cognoscat, considerandum est quod dupliciter aliquid
cognoscitur, uno modo, in seipso; alio modo, in altero. In seipso
quidem cognoscitur aliquid, quando cognoscitur per speciem propriam
adaequatam ipsi cognoscibili, sicut cum oculus videt hominem per
speciem hominis. In alio autem videtur id quod videtur per speciem
continentis, sicut cum pars videtur in toto per speciem totius, vel
cum homo videtur in speculo per speciem speculi, vel quocumque alio
modo contingat aliquid in alio videri. Sic igitur dicendum est quod
Deus seipsum videt in seipso, quia seipsum videt per essentiam suam.
Alia autem a se videt non in ipsis, sed in seipso, inquantum essentia
sua continet similitudinem aliorum ab ipso.
Ad primum ergo dicendum quod verbum Augustini dicentis quod Deus
nihil extra se intuetur, non est sic intelligendum, quasi nihil quod
sit extra se intueatur, sed quia id quod est extra seipsum, non
intuetur nisi in seipso, ut dictum est.
Ad secundum dicendum quod intellectum est perfectio intelligentis non
quidem secundum suam substantiam, sed secundum suam speciem, secundum
quam est in intellectu, ut forma et perfectio eius, lapis enim non est
in anima, sed species eius, ut dicitur in III de anima. Ea vero
quae sunt alia a Deo, intelliguntur a Deo inquantum essentia Dei
continet species eorum, ut dictum est. Unde non sequitur quod aliquid
aliud sit perfectio divini intellectus, quam ipsa essentia Dei.
Ad tertium dicendum quod ipsum intelligere non specificatur per id quod
in alio intelligitur, sed per principale intellectum, in quo alia
intelliguntur. Intantum enim ipsum intelligere specificatur per
obiectum suum, inquantum forma intelligibilis est principium
intellectualis operationis, nam omnis operatio specificatur per formam
quae est principium operationis, sicut calefactio per calorem. Unde
per illam formam intelligibilem specificatur intellectualis operatio,
quae facit intellectum in actu. Et haec est species principalis
intellecti, quae in Deo nihil est aliud quam essentia sua, in qua
omnes species rerum comprehenduntur. Unde non oportet quod ipsum
intelligere divinum, vel potius ipse Deus, specificetur per aliud
quam per essentiam divinam.
|
|