|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod Deus non cognoscat alia
a se propria cognitione. Sic enim cognoscit alia a se, ut dictum
est, secundum quod alia ab ipso in eo sunt. Sed alia ab eo sunt in
ipso sicut in prima causa communi et universali. Ergo et alia
cognoscuntur a Deo, sicut in causa prima et universali. Hoc autem
est cognoscere in universali, et non secundum propriam cognitionem.
Ergo Deus cognoscit alia a se in universali, et non secundum propriam
cognitionem.
2. Praeterea, quantum distat essentia creaturae ab essentia divina,
tantum distat essentia divina ab essentia creaturae. Sed per essentiam
creaturae non potest cognosci essentia divina, ut supra dictum est.
Ergo nec per essentiam divinam potest cognosci essentia creaturae. Et
sic, cum Deus nihil cognoscat nisi per essentiam suam, sequitur quod
non cognoscat creaturam secundum eius essentiam, ut cognoscat de ea
quid est, quod est propriam cognitionem de re habere.
3. Praeterea, propria cognitio non habetur de re, nisi per propriam
eius rationem. Sed cum Deus cognoscat omnia per essentiam suam, non
videtur quod unumquodque per propriam rationem cognoscat, idem enim non
potest esse propria ratio multorum et diversorum. Non ergo habet
propriam cognitionem Deus de rebus, sed communem, nam cognoscere res
non secundum propriam rationem, est cognoscere res solum in communi.
Sed contra, habere propriam cognitionem de rebus, est cognoscere res
non solum in communi, sed secundum quod sunt ab invicem distinctae.
Sic autem Deus cognoscit res. Unde dicitur Heb. IV, quod
pertingit usque ad divisionem spiritus et animae, compagum quoque et
medullarum; et discretor cogitationum et intentionum cordis; et non
est ulla creatura invisibilis in conspectu eius.
Respondeo dicendum quod circa hoc quidam erraverunt, dicentes quod
Deus alia a se non cognoscit nisi in communi, scilicet inquantum sunt
entia. Sicut enim ignis, si cognosceret seipsum ut est principium
caloris, cognosceret naturam caloris, et omnia alia inquantum sunt
calida; ita Deus, inquantum cognoscit se ut principium essendi,
cognoscit naturam entis, et omnia alia inquantum sunt entia. Sed hoc
non potest esse. Nam intelligere aliquid in communi, et non in
speciali, est imperfecte aliquid cognoscere. Unde intellectus
noster, dum de potentia in actum reducitur, pertingit prius ad
cognitionem universalem et confusam de rebus, quam ad propriam rerum
cognitionem, sicut de imperfecto ad perfectum procedens, ut patet in
I Physic. Si igitur cognitio Dei de rebus aliis a se, esset in
universali tantum, et non in speciali, sequeretur quod eius
intelligere non esset omnibus modis perfectum, et per consequens nec
eius esse, quod est contra ea quae superius ostensa sunt. Oportet
igitur dicere quod alia a se cognoscat propria cognitione; non solum
secundum quod communicant in ratione entis, sed secundum quod unum ab
alio distinguitur. Et ad huius evidentiam, considerandum est quod
quidam, volentes ostendere quod Deus per unum cognoscit multa,
utuntur quibusdam exemplis, ut puta quod, si centrum cognosceret
seipsum, cognosceret omnes lineas progredientes a centro; vel lux, si
cognosceret seipsam, cognosceret omnes colores. Sed haec exempla,
licet quantum ad aliquid similia sint, scilicet quantum ad universalem
causalitatem; tamen deficiunt quantum ad hoc, quod multitudo et
diversitas non causantur ab illo uno principio universali, quantum ad
id quod principium distinctionis est, sed solum quantum ad id in quo
communicant. Non enim diversitas colorum causatur ex luce solum, sed
ex diversa dispositione diaphani recipientis, et similiter diversitas
linearum ex diverso situ. Et inde est quod huiusmodi diversitas et
multitudo non potest cognosci in suo principio secundum propriam
cognitionem, sed solum in communi. Sed in Deo non sic est. Supra
enim ostensum est quod quidquid perfectionis est in quacumque creatura,
totum praeexistit et continetur in Deo secundum modum excellentem.
Non solum autem id in quo creaturae communicant, scilicet ipsum esse,
ad perfectionem pertinet; sed etiam ea per quae creaturae ad invicem
distinguuntur, sicut vivere, et intelligere, et huiusmodi, quibus
viventia a non viventibus, et intelligentia a non intelligentibus
distinguuntur. Et omnis forma, per quam quaelibet res in propria
specie constituitur, perfectio quaedam est. Et sic omnia in Deo
praeexistunt, non solum quantum ad id quod commune est omnibus, sed
etiam quantum ad ea secundum quae res distinguuntur. Et sic, cum
Deus in se omnes perfectiones contineat, comparatur Dei essentia ad
omnes rerum essentias, non sicut commune ad propria, ut unitas ad
numeros, vel centrum ad lineas; sed sicut perfectus actus ad
imperfectos, ut si dicerem, homo ad animal, vel senarius, qui est
numerus perfectus, ad numeros imperfectos sub ipso contentos.
Manifestum est autem quod per actum perfectum cognosci possunt actus
imperfecti, non solum in communi, sed etiam propria cognitione.
Sicut qui cognoscit hominem, cognoscit animal propria cognitione, et
qui cognoscit senarium, cognoscit trinarium propria cognitione. Sic
igitur, cum essentia Dei habeat in se quidquid perfectionis habet
essentia cuiuscumque rei alterius, et adhuc amplius, Deus in seipso
potest omnia propria cognitione cognoscere. Propria enim natura
uniuscuiusque consistit, secundum quod per aliquem modum divinam
perfectionem participat. Non autem Deus perfecte seipsum
cognosceret, nisi cognosceret quomodocumque participabilis est ab aliis
sua perfectio, nec etiam ipsam naturam essendi perfecte sciret, nisi
cognosceret omnes modos essendi. Unde manifestum est quod Deus
cognoscit omnes res propria cognitione, secundum quod ab aliis
distinguuntur.
Ad primum ergo dicendum quod sic cognoscere aliquid sicut in
cognoscente est, potest dupliciter intelligi. Uno modo, secundum
quod hoc adverbium sic importat modum cognitionis ex parte rei
cognitae. Et sic falsum est. Non enim semper cognoscens cognoscit
cognitum secundum illud esse quod habet in cognoscente, oculus enim non
cognoscit lapidem secundum esse quod habet in oculo; sed per speciem
lapidis quam habet in se, cognoscit lapidem secundum esse quod habet
extra oculum. Et si aliquis cognoscens cognoscat cognitum secundum
esse quod habet in cognoscente, nihilominus cognoscit ipsum secundum
esse quod habet extra cognoscentem, sicut intellectus cognoscit lapidem
secundum esse intelligibile quod habet in intellectu, inquantum
cognoscit se intelligere; sed nihilominus cognoscit esse lapidis in
propria natura. Si vero intelligatur secundum quod hoc adverbium sic
importat modum ex parte cognoscentis, verum est quod sic solum
cognoscens cognoscit cognitum, secundum quod est in cognoscente, quia
quanto perfectius est cognitum in cognoscente, tanto perfectior est
modus cognitionis. Sic igitur dicendum est quod Deus non solum
cognoscit res esse in seipso; sed per id quod in seipso continet res,
cognoscit eas in propria natura; et tanto perfectius, quanto
perfectius est unumquodque in ipso.
Ad secundum dicendum quod essentia creaturae comparatur ad essentiam
Dei, ut actus imperfectus ad perfectum. Et ideo essentia creaturae
non sufficienter ducit in cognitionem essentiae divinae, sed e
converso.
Ad tertium dicendum quod idem non potest accipi ut ratio diversorum per
modum adaequationis. Sed divina essentia est aliquid excedens omnes
creaturas. Unde potest accipi ut propria ratio uniuscuiusque,
secundum quod diversimode est participabilis vel imitabilis a diversis
creaturis.
|
|