|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei sit
discursiva. Scientia enim Dei non est secundum scire in habitu, sed
secundum intelligere in actu. Sed secundum philosophum, in II
Topic., scire in habitu contingit multa simul, sed intelligere actu
unum tantum. Cum ergo Deus multa cognoscat, quia et se et alia, ut
ostensum est, videtur quod non simul omnia intelligat, sed de uno in
aliud discurrat.
2. Praeterea, cognoscere effectum per causam est scire
discurrentis. Sed Deus cognoscit alia per seipsum, sicut effectum
per causam. Ergo cognitio sua est discursiva.
3. Praeterea, perfectius Deus scit unamquamque creaturam quam nos
sciamus. Sed nos in causis creatis cognoscimus earum effectus, et sic
de causis ad causata discurrimus. Ergo videtur similiter esse in
Deo.
Sed contra est quod Augustinus dicit, in XV de Trin., quod Deus
non particulatim vel singillatim omnia videt, velut alternante
conspectu hinc illuc, et inde huc; sed omnia videt simul.
Respondeo dicendum quod in scientia divina nullus est discursus. Quod
sic patet. In scientia enim nostra duplex est discursus. Unus
secundum successionem tantum, sicut cum, postquam intelligimus aliquid
in actu, convertimus nos ad intelligendum aliud. Alius discursus est
secundum causalitatem, sicut cum per principia pervenimus in
cognitionem conclusionum. Primus autem discursus Deo convenire non
potest. Multa enim, quae successive intelligimus si unumquodque eorum
in seipso consideretur, omnia simul intelligimus si in aliquo uno ea
intelligamus, puta si partes intelligamus in toto, vel si diversas res
videamus in speculo. Deus autem omnia videt in uno, quod est ipse,
ut habitum est. Unde simul, et non successive omnia videt.
Similiter etiam et secundus discursus Deo competere non potest.
Primo quidem, quia secundus discursus praesupponit primum,
procedentes enim a principiis ad conclusiones, non simul utrumque
considerant. Deinde, quia discursus talis est procedentis de noto ad
ignotum. Unde manifestum est quod, quando cognoscitur primum, adhuc
ignoratur secundum. Et sic secundum non cognoscitur in primo, sed ex
primo. Terminus vero discursus est, quando secundum videtur in
primo, resolutis effectibus in causas, et tunc cessat discursus.
Unde, cum Deus effectus suos in seipso videat sicut in causa, eius
cognitio non est discursiva.
Ad primum ergo dicendum quod, licet sit unum tantum intelligere in
seipso, tamen contingit multa intelligere in aliquo uno, ut dictum
est.
Ad secundum dicendum quod Deus non cognoscit per causam quasi prius
cognitam, effectus incognitos, sed eos cognoscit in causa. Unde eius
cognitio est sine discursu, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod effectus causarum creatarum videt quidem Deus
in ipsis causis, multo melius quam nos, non tamen ita quod cognitio
effectuum causetur in ipso ex cognitione causarum creatarum, sicut in
nobis. Unde eius scientia non est discursiva.
|
|