|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod scientia Dei non sit
causa rerum. Dicit enim Origenes, super epistolam ad Rom., non
propterea aliquid erit, quia id scit Deus futurum; sed quia futurum
est, ideo scitur a Deo antequam fiat.
2. Praeterea, posita causa ponitur effectus. Sed scientia Dei est
aeterna. Si ergo scientia Dei est causa rerum creatarum, videtur
quod creaturae sint ab aeterno.
3. Praeterea, scibile est prius scientia, et mensura eius, ut
dicitur in X Metaphys. Sed id quod est posterius et mensuratum, non
potest esse causa. Ergo scientia Dei non est causa rerum.
Sed contra est quod dicit Augustinus, XV de Trin., universas
creaturas, et spirituales et corporales, non quia sunt, ideo novit
Deus; sed ideo sunt, quia novit.
Respondeo dicendum quod scientia Dei est causa rerum. Sic enim
scientia Dei se habet ad omnes res creatas, sicut scientia artificis
se habet ad artificiata. Scientia autem artificis est causa
artificiatorum, eo quod artifex operatur per suum intellectum, unde
oportet quod forma intellectus sit principium operationis, sicut calor
est principium calefactionis. Sed considerandum est quod forma
naturalis, inquantum est forma manens in eo cui dat esse, non nominat
principium actionis; sed secundum quod habet inclinationem ad
effectum. Et similiter forma intelligibilis non nominat principium
actionis secundum quod est tantum in intelligente, nisi adiungatur ei
inclinatio ad effectum, quae est per voluntatem. Cum enim forma
intelligibilis ad opposita se habeat (cum sit eadem scientia
oppositorum), non produceret determinatum effectum, nisi
determinaretur ad unum per appetitum, ut dicitur in IX Metaphys.
Manifestum est autem quod Deus per intellectum suum causat res, cum
suum esse sit suum intelligere. Unde necesse est quod sua scientia sit
causa rerum, secundum quod habet voluntatem coniunctam. Unde scientia
Dei, secundum quod est causa rerum, consuevit nominari scientia
approbationis.
Ad primum ergo dicendum quod Origenes locutus est attendens rationem
scientiae, cui non competit ratio causalitatis, nisi adiuncta
voluntate, ut dictum est. Sed quod dicit ideo praescire Deum
aliqua, quia sunt futura, intelligendum est secundum causam
consequentiae, non secundum causam essendi. Sequitur enim, si aliqua
sunt futura, quod Deus ea praescierit, non tamen res futurae sunt
causa quod Deus sciat.
Ad secundum dicendum quod scientia Dei est causa rerum, secundum quod
res sunt in scientia. Non fuit autem in scientia Dei, quod res
essent ab aeterno. Unde, quamvis scientia Dei sit aeterna, non
sequitur tamen quod creaturae sint ab aeterno.
Ad tertium dicendum quod res naturales sunt mediae inter scientiam Dei
et scientiam nostram, nos enim scientiam accipimus a rebus
naturalibus, quarum Deus per suam scientiam causa est. Unde, sicut
scibilia naturalia sunt priora quam scientia nostra, et mensura eius,
ita scientia Dei est prior quam res naturales, et mensura ipsarum.
Sicut aliqua domus est media inter scientiam artificis qui eam fecit,
et scientiam illius qui eius cognitionem ex ipsa iam facta capit.
|
|