|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod ideae non sint. Dicit
enim Dionysius, VII cap. de Div. Nom., quod Deus non
cognoscit res secundum ideam. Sed ideae non ponuntur ad aliud, nisi
ut per eas cognoscantur res. Ergo ideae non sunt.
2. Praeterea, Deus in seipso cognoscit omnia, ut supra dictum
est. Sed seipsum non cognoscit per ideam. Ergo nec alia.
3. Praeterea, idea ponitur ut principium cognoscendi et operandi.
Sed essentia divina est sufficiens principium cognoscendi et operandi
omnia. Non ergo necesse est ponere ideas.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., tanta vis in ideis constituitur, ut, nisi his intellectis,
sapiens esse nemo possit.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere in mente divina ideas.
Idea enim Graece, Latine forma dicitur, unde per ideas
intelliguntur formae aliarum rerum, praeter ipsas res existentes.
Forma autem alicuius rei praeter ipsam existens, ad duo esse potest,
vel ut sit exemplar eius cuius dicitur forma; vel ut sit principium
cognitionis ipsius, secundum quod formae cognoscibilium dicuntur esse
in cognoscente. Et quantum ad utrumque est necesse ponere ideas.
Quod sic patet. In omnibus enim quae non a casu generantur, necesse
est formam esse finem generationis cuiuscumque. Agens autem non ageret
propter formam, nisi inquantum similitudo formae est in ipso. Quod
quidem contingit dupliciter. In quibusdam enim agentibus praeexistit
forma rei fiendae secundum esse naturale, sicut in his quae agunt per
naturam; sicut homo generat hominem, et ignis ignem. In quibusdam
vero secundum esse intelligibile, ut in his quae agunt per
intellectum; sicut similitudo domus praeexistit in mente
aedificatoris. Et haec potest dici idea domus, quia artifex intendit
domum assimilare formae quam mente concepit. Quia igitur mundus non
est casu factus, sed est factus a Deo per intellectum agente, ut
infra patebit, necesse est quod in mente divina sit forma, ad
similitudinem cuius mundus est factus. Et in hoc consistit ratio
ideae.
Ad primum ergo dicendum quod Deus non intelligit res secundum ideam
extra se existentem. Et sic etiam Aristoteles improbat opinionem
Platonis de ideis, secundum quod ponebat eas per se existentes, non
in intellectu.
Ad secundum dicendum quod, licet Deus per essentiam suam se et alia
cognoscat, tamen essentia sua est principium operativum aliorum, non
autem sui ipsius, et ideo habet rationem ideae secundum quod ad alia
comparatur, non autem secundum quod comparatur ad ipsum Deum.
Ad tertium dicendum quod Deus secundum essentiam suam est similitudo
omnium rerum. Unde idea in Deo nihil est aliud quam Dei essentia.
|
|