|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod non sint plures ideae.
Idea enim in Deo est eius essentia. Sed essentia Dei est una
tantum. Ergo et idea est una.
2. Praeterea, sicut idea est principium cognoscendi et operandi,
ita ars et sapientia. Sed in Deo non sunt plures artes et
sapientiae. Ergo nec plures ideae.
3. Si dicatur quod ideae multiplicantur secundum respectus ad
diversas creaturas, contra, pluralitas idearum est ab aeterno. Si
ergo ideae sunt plures, creaturae autem sunt temporales, ergo
temporale erit causa aeterni.
4. Praeterea, respectus isti aut sunt secundum rem in creaturis
tantum, aut etiam in Deo. Si in creaturis tantum, cum creaturae non
sint ab aeterno, pluralitas idearum non erit ab aeterno, si
multiplicentur solum secundum huiusmodi respectus. Si autem realiter
sunt in Deo, sequitur quod alia pluralitas realis sit in Deo quam
pluralitas personarum, quod est contra Damascenum, dicentem quod in
divinis omnia unum sunt, praeter ingenerationem, generationem et
processionem. Sic igitur non sunt plures ideae.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., ideae sunt principales quaedam formae vel rationes rerum
stabiles atque incommutabiles, quia ipsae formatae non sunt, ac per
hoc aeternae ac semper eodem modo se habentes, quae divina
intelligentia continentur. Sed cum ipsae neque oriantur neque
intereant, secundum eas tamen formari dicitur omne quod oriri et
interire potest, et omne quod oritur et interit.
Respondeo dicendum quod necesse est ponere plures ideas. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod in quolibet effectu illud quod est
ultimus finis, proprie est intentum a principali agente; sicut ordo
exercitus a duce. Illud autem quod est optimum in rebus existens, est
bonum ordinis universi, ut patet per philosophum in XII Metaphys.
Ordo igitur universi est proprie a Deo intentus, et non per accidens
proveniens secundum successionem agentium, prout quidam dixerunt quod
Deus creavit primum creatum tantum, quod creatum creavit secundum
creatum, et sic inde quousque producta est tanta rerum multitudo,
secundum quam opinionem, Deus non haberet nisi ideam primi creati.
Sed si ipse ordo universi est per se creatus ab eo, et intentus ab
ipso, necesse est quod habeat ideam ordinis universi. Ratio autem
alicuius totius haberi non potest, nisi habeantur propriae rationes
eorum ex quibus totum constituitur, sicut aedificator speciem domus
concipere non posset, nisi apud ipsum esset propria ratio cuiuslibet
partium eius. Sic igitur oportet quod in mente divina sint propriae
rationes omnium rerum. Unde dicit Augustinus, in libro octoginta
trium quaest., quod singula propriis rationibus a Deo creata sunt.
Unde sequitur quod in mente divina sint plures ideae. Hoc autem
quomodo divinae simplicitati non repugnet, facile est videre, si quis
consideret ideam operati esse in mente operantis sicut quod
intelligitur; non autem sicut species qua intelligitur, quae est forma
faciens intellectum in actu. Forma enim domus in mente aedificatoris
est aliquid ab eo intellectum, ad cuius similitudinem domum in materia
format. Non est autem contra simplicitatem divini intellectus, quod
multa intelligat, sed contra simplicitatem eius esset, si per plures
species eius intellectus formaretur. Unde plures ideae sunt in mente
divina ut intellectae ab ipso. Quod hoc modo potest videri. Ipse
enim essentiam suam perfecte cognoscit, unde cognoscit eam secundum
omnem modum quo cognoscibilis est. Potest autem cognosci non solum
secundum quod in se est, sed secundum quod est participabilis secundum
aliquem modum similitudinis a creaturis. Unaquaeque autem creatura
habet propriam speciem, secundum quod aliquo modo participat divinae
essentiae similitudinem. Sic igitur inquantum Deus cognoscit suam
essentiam ut sic imitabilem a tali creatura, cognoscit eam ut propriam
rationem et ideam huius creaturae. Et similiter de aliis. Et sic
patet quod Deus intelligit plures rationes proprias plurium rerum;
quae sunt plures ideae.
Ad primum ergo dicendum quod idea non nominat divinam essentiam
inquantum est essentia, sed inquantum est similitudo vel ratio huius
vel illius rei. Unde secundum quod sunt plures rationes intellectae ex
una essentia, secundum hoc dicuntur plures ideae.
Ad secundum dicendum quod sapientia et ars significantur ut quo Deus
intelligit, sed idea ut quod Deus intelligit. Deus autem uno
intelligit multa; et non solum secundum quod in seipsis sunt, sed
etiam secundum quod intellecta sunt; quod est intelligere plures
rationes rerum. Sicut artifex, dum intelligit formam domus in
materia, dicitur intelligere domum, dum autem intelligit formam domus
ut a se speculatam, ex eo quod intelligit se intelligere eam,
intelligit ideam vel rationem domus. Deus autem non solum intelligit
multas res per essentiam suam, sed etiam intelligit se intelligere
multa per essentiam suam. Sed hoc est intelligere plures rationes
rerum; vel, plures ideas esse in intellectu eius ut intellectas.
Ad tertium dicendum quod huiusmodi respectus, quibus multiplicantur
ideae, non causantur a rebus, sed ab intellectu divino, comparante
essentiam suam ad res.
Ad quartum dicendum quod respectus multiplicantes ideas, non sunt in
rebus creatis, sed in Deo. Non tamen sunt reales respectus, sicut
illi quibus distinguuntur personae, sed respectus intellecti a Deo.
|
|