|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod non omnium quae
cognoscit Deus, sint ideae in ipso. Mali enim idea non est in Deo,
quia sequeretur malum esse in Deo. Sed mala cognoscuntur a Deo.
Ergo non omnium quae cognoscuntur a Deo, sunt ideae.
2. Praeterea, Deus cognoscit ea quae nec sunt nec erunt nec
fuerunt, ut supra dictum est. Sed horum non sunt ideae, quia dicit
Dionysius, V cap. de Div. Nom., quod exemplaria sunt divinae
voluntates, determinativae et effectivae rerum. Ergo non omnium quae
a Deo cognoscuntur, sunt ideae in ipso.
3. Praeterea, Deus cognoscit materiam primam, quae non potest
habere ideam, cum nullam habeat formam. Ergo idem quod prius.
4. Praeterea, constat quod Deus scit non solum species, sed etiam
genera et singularia et accidentia. Sed horum non sunt ideae,
secundum positionem Platonis, qui primus ideas introduxit, ut dicit
Augustinus. Non ergo omnium cognitorum a Deo sunt ideae in ipso.
Sed contra, ideae sunt rationes in mente divina existentes, ut per
Augustinum patet. Sed omnium quae cognoscit, Deus habet proprias
rationes. Ergo omnium quae cognoscit, habet ideam.
Respondeo dicendum quod, cum ideae a Platone ponerentur principia
cognitionis rerum et generationis ipsarum, ad utrumque se habet idea,
prout in mente divina ponitur. Et secundum quod est principium
factionis rerum, exemplar dici potest, et ad practicam cognitionem
pertinet. Secundum autem quod principium cognoscitivum est, proprie
dicitur ratio; et potest etiam ad scientiam speculativam pertinere.
Secundum ergo quod exemplar est, secundum hoc se habet ad omnia quae a
Deo fiunt secundum aliquod tempus. Secundum vero quod principium
cognoscitivum est, se habet ad omnia quae cognoscuntur a Deo, etiam
si nullo tempore fiant; et ad omnia quae a Deo cognoscuntur secundum
propriam rationem, et secundum quod cognoscuntur ab ipso per modum
speculationis.
Ad primum ergo dicendum quod malum cognoscitur a Deo non per propriam
rationem, sed per rationem boni. Et ideo malum non habet in Deo
ideam, neque secundum quod idea est exemplar, neque secundum quod est
ratio.
Ad secundum dicendum quod eorum quae neque sunt neque erunt neque
fuerunt, Deus non habet practicam cognitionem, nisi virtute tantum.
Unde respectu eorum non est idea in Deo, secundum quod idea
significat exemplar, sed solum secundum quod significat rationem.
Ad tertium dicendum quod Plato, secundum quosdam, posuit materiam
non creatam, et ideo non posuit ideam esse materiae, sed materiae
concausam. Sed quia nos ponimus materiam creatam a Deo, non tamen
sine forma, habet quidem materia ideam in Deo, non tamen aliam ab
idea compositi. Nam materia secundum se neque esse habet, neque
cognoscibilis est.
Ad quartum dicendum quod genera non possunt habere ideam aliam ab idea
speciei, secundum quod idea significat exemplar, quia nunquam genus
fit nisi in aliqua specie. Similiter etiam est de accidentibus quae
inseparabiliter concomitantur subiectum, quia haec simul fiunt cum
subiecto. Accidentia autem quae superveniunt subiecto, specialem
ideam habent. Artifex enim per formam domus facit omnia accidentia
quae a principio concomitantur domum, sed ea quae superveniunt domui
iam factae, ut picturae vel aliquid aliud, facit per aliquam aliam
formam. Individua vero, secundum Platonem, non habebant aliam ideam
quam ideam speciei, tum quia singularia individuantur per materiam,
quam ponebat esse increatam, ut quidam dicunt, et concausam ideae;
tum quia intentio naturae consistit in speciebus, nec particularia
producit, nisi ut in eis species salventur. Sed providentia divina
non solum se extendit ad species, sed ad singularia, ut infra
dicetur.
|
|