|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod veritas non sit tantum in
intellectu, sed magis in rebus. Augustinus enim, in libro
Soliloq., reprobat hanc notificationem veri, verum est id quod
videtur, quia secundum hoc, lapides qui sunt in abditissimo terrae
sinu, non essent veri lapides, quia non videntur. Reprobat etiam
istam, verum est quod ita se habet ut videtur cognitori, si velit et
possit cognoscere, quia secundum hoc sequeretur quod nihil esset
verum, si nullus posset cognoscere. Et definit sic verum, verum est
id quod est. Et sic videtur quod veritas sit in rebus, et non in
intellectu.
2. Praeterea, quidquid est verum, veritate verum est. Si igitur
veritas est in intellectu solo, nihil erit verum nisi secundum quod
intelligitur, quod est error antiquorum philosophorum, qui dicebant
omne quod videtur, esse verum. Ad quod sequitur contradictoria simul
esse vera, cum contradictoria simul a diversis vera esse videantur.
3. Praeterea, propter quod unumquodque, et illud magis, ut patet
I Poster. Sed ex eo quod res est vel non est, est opinio vel oratio
vera vel falsa, secundum philosophum in praedicamentis. Ergo veritas
magis est in rebus quam in intellectu.
Sed contra est quod philosophus dicit, VI Metaphys., quod verum
et falsum non sunt in rebus, sed in intellectu.
Respondeo dicendum quod, sicut bonum nominat id in quod tendit
appetitus, ita verum nominat id in quod tendit intellectus. Hoc autem
distat inter appetitum et intellectum, sive quamcumque cognitionem,
quia cognitio est secundum quod cognitum est in cognoscente, appetitus
autem est secundum quod appetens inclinatur in ipsam rem appetitam. Et
sic terminus appetitus, quod est bonum, est in re appetibili, sed
terminus cognitionis, quod est verum, est in ipso intellectu. Sicut
autem bonum est in re, inquantum habet ordinem ad appetitum; et
propter hoc ratio bonitatis derivatur a re appetibili in appetitum,
secundum quod appetitus dicitur bonus, prout est boni, ita, cum verum
sit in intellectu secundum quod conformatur rei intellectae, necesse
est quod ratio veri ab intellectu ad rem intellectam derivetur, ut res
etiam intellecta vera dicatur, secundum quod habet aliquem ordinem ad
intellectum. Res autem intellecta ad intellectum aliquem potest habere
ordinem vel per se, vel per accidens. Per se quidem habet ordinem ad
intellectum a quo dependet secundum suum esse, per accidens autem ad
intellectum a quo cognoscibilis est. Sicut si dicamus quod domus
comparatur ad intellectum artificis per se, per accidens autem
comparatur ad intellectum a quo non dependet. Iudicium autem de re non
sumitur secundum id quod inest ei per accidens, sed secundum id quod
inest ei per se. Unde unaquaeque res dicitur vera absolute, secundum
ordinem ad intellectum a quo dependet. Et inde est quod res
artificiales dicuntur verae per ordinem ad intellectum nostrum, dicitur
enim domus vera, quae assequitur similitudinem formae quae est in mente
artificis; et dicitur oratio vera, inquantum est signum intellectus
veri. Et similiter res naturales dicuntur esse verae, secundum quod
assequuntur similitudinem specierum quae sunt in mente divina, dicitur
enim verus lapis, qui assequitur propriam lapidis naturam, secundum
praeconceptionem intellectus divini. Sic ergo veritas principaliter
est in intellectu; secundario vero in rebus, secundum quod comparantur
ad intellectum ut ad principium. Et secundum hoc, veritas diversimode
notificatur. Nam Augustinus, in libro de vera Relig., dicit quod
veritas est, qua ostenditur id quod est. Et Hilarius dicit quod
verum est declarativum aut manifestativum esse. Et hoc pertinet ad
veritatem secundum quod est in intellectu. Ad veritatem autem rei
secundum ordinem ad intellectum, pertinet definitio Augustini in libro
de vera Relig., veritas est summa similitudo principii, quae sine
ulla dissimilitudine est. Et quaedam definitio Anselmi, veritas est
rectitudo sola mente perceptibilis; nam rectum est, quod principio
concordat. Et quaedam definitio Avicennae, veritas uniuscuiusque rei
est proprietas sui esse quod stabilitum est ei. Quod autem dicitur
quod veritas est adaequatio rei et intellectus potest ad utrumque
pertinere.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de veritate rei; et
excludit a ratione huius veritatis, comparationem ad intellectum
nostrum. Nam id quod est per accidens, ab unaquaque definitione
excluditur.
Ad secundum dicendum quod antiqui philosophi species rerum naturalium
non dicebant procedere ab aliquo intellectu, sed eas provenire a casu,
et quia considerabant quod verum importat comparationem ad intellectum,
cogebantur veritatem rerum constituere in ordine ad intellectum
nostrum. Ex quo inconvenientia sequebantur quae philosophus
prosequitur in IV Metaphys. Quae quidem inconvenientia non
accidunt, si ponamus veritatem rerum consistere in comparatione ad
intellectum divinum.
Ad tertium dicendum quod, licet veritas intellectus nostri a re
causetur, non tamen oportet quod in re per prius inveniatur ratio
veritatis, sicut neque in medicina per prius invenitur ratio sanitatis
quam in animali; virtus enim medicinae, non sanitas eius, causat
sanitatem, cum non sit agens univocum. Et similiter esse rei, non
veritas eius, causat veritatem intellectus. Unde philosophus dicit
quod opinio et oratio vera est ex eo quod res est, non ex eo quod res
vera est.
|
|