|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod veritas non sit solum
in intellectu componente et dividente. Dicit enim philosophus, in
III de anima, quod sicut sensus propriorum sensibilium semper veri
sunt, ita et intellectus eius quod quid est. Sed compositio et
divisio non est neque in sensu, neque in intellectu cognoscente quod
quid est. Ergo veritas non solum est in compositione et divisione
intellectus.
2. Praeterea, Isaac dicit, in libro de definitionibus, quod
veritas est adaequatio rei et intellectus. Sed sicut intellectus
complexorum potest adaequari rebus, ita intellectus incomplexorum, et
etiam sensus sentiens rem ut est. Ergo veritas non est solum in
compositione et divisione intellectus.
Sed contra est quod dicit philosophus, in VI Metaphys., quod
circa simplicia et quod quid est non est veritas, nec in intellectu
neque in rebus.
Respondeo dicendum quod verum, sicut dictum est, secundum sui primam
rationem est in intellectu. Cum autem omnis res sit vera secundum quod
habet propriam formam naturae suae, necesse est quod intellectus,
inquantum est cognoscens, sit verus inquantum habet similitudinem rei
cognitae, quae est forma eius inquantum est cognoscens. Et propter
hoc per conformitatem intellectus et rei veritas definitur. Unde
conformitatem istam cognoscere, est cognoscere veritatem. Hanc autem
nullo modo sensus cognoscit, licet enim visus habeat similitudinem
visibilis, non tamen cognoscit comparationem quae est inter rem visam
et id quod ipse apprehendit de ea. Intellectus autem conformitatem sui
ad rem intelligibilem cognoscere potest, sed tamen non apprehendit eam
secundum quod cognoscit de aliquo quod quid est; sed quando iudicat rem
ita se habere sicut est forma quam de re apprehendit, tunc primo
cognoscit et dicit verum. Et hoc facit componendo et dividendo, nam
in omni propositione aliquam formam significatam per praedicatum, vel
applicat alicui rei significatae per subiectum, vel removet ab ea. Et
ideo bene invenitur quod sensus est verus de aliqua re, vel intellectus
cognoscendo quod quid est, sed non quod cognoscat aut dicat verum. Et
similiter est de vocibus complexis aut incomplexis. Veritas quidem
igitur potest esse in sensu, vel in intellectu cognoscente quod quid
est, ut in quadam re vera, non autem ut cognitum in cognoscente, quod
importat nomen veri; perfectio enim intellectus est verum ut cognitum.
Et ideo, proprie loquendo, veritas est in intellectu componente et
dividente, non autem in sensu, neque in intellectu cognoscente quod
quid est.
Et per hoc patet solutio ad obiecta.
|
|