|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod verum et ens non
convertantur. Verum enim est proprie in intellectu, ut dictum est.
Ens autem proprie est in rebus. Ergo non convertuntur.
2. Praeterea, id quod se extendit ad ens et non ens, non
convertitur cum ente. Sed verum se extendit ad ens et non ens, nam
verum est quod est esse, et quod non est non esse. Ergo verum et ens
non convertuntur.
3. Praeterea, quae se habent secundum prius et posterius, non
videntur converti. Sed verum videtur prius esse quam ens, nam ens non
intelligitur nisi sub ratione veri. Ergo videtur quod non sint
convertibilia.
Sed contra est quod dicit philosophus, II Metaphys., quod eadem
est dispositio rerum in esse et veritate.
Respondeo dicendum quod, sicut bonum habet rationem appetibilis, ita
verum habet ordinem ad cognitionem. Unumquodque autem inquantum habet
de esse, intantum est cognoscibile. Et propter hoc dicitur in III
de anima, quod anima est quodammodo omnia secundum sensum et
intellectum. Et ideo, sicut bonum convertitur cum ente, ita et
verum. Sed tamen, sicut bonum addit rationem appetibilis supra ens,
ita et verum comparationem ad intellectum.
Ad primum ergo dicendum quod verum est in rebus et in intellectu, ut
dictum est. Verum autem quod est in rebus, convertitur cum ente
secundum substantiam. Sed verum quod est in intellectu, convertitur
cum ente, ut manifestativum cum manifestato. Hoc enim est de ratione
veri, ut dictum est. Quamvis posset dici quod etiam ens est in rebus
et in intellectu, sicut et verum; licet verum principaliter in
intellectu, ens vero principaliter in rebus. Et hoc accidit propter
hoc, quod verum et ens differunt ratione.
Ad secundum dicendum quod non ens non habet in se unde cognoscatur,
sed cognoscitur inquantum intellectus facit illud cognoscibile. Unde
verum fundatur in ente, inquantum non ens est quoddam ens rationis,
apprehensum scilicet a ratione.
Ad tertium dicendum quod, cum dicitur quod ens non potest apprehendi
sine ratione veri, hoc potest dupliciter intelligi. Uno modo, ita
quod non apprehendatur ens, nisi ratio veri assequatur apprehensionem
entis. Et sic locutio habet veritatem. Alio modo posset sic
intelligi, quod ens non posset apprehendi, nisi apprehenderetur ratio
veri. Et hoc falsum est. Sed verum non potest apprehendi, nisi
apprehendatur ratio entis, quia ens cadit in ratione veri. Et est
simile sicut si comparemus intelligibile ad ens. Non enim potest
intelligi ens, quin ens sit intelligibile, sed tamen potest intelligi
ens, ita quod non intelligatur eius intelligibilitas. Et similiter
ens intellectum est verum, non tamen intelligendo ens, intelligitur
verum.
|
|