|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod bonum secundum rationem
sit prius quam verum. Quod enim est universalius, secundum rationem
prius est, ut patet ex I Physic. Sed bonum est universalius quam
verum, nam verum est quoddam bonum, scilicet intellectus. Ergo bonum
prius est secundum rationem quam verum.
2. Praeterea, bonum est in rebus, verum autem in compositione et
divisione intellectus, ut dictum est. Sed ea quae sunt in re, sunt
priora his quae sunt in intellectu. Ergo prius est secundum rationem
bonum quam verum.
3. Praeterea, veritas est quaedam species virtutis, ut patet in
IV Ethic. Sed virtus continetur sub bono, est enim bona qualitas
mentis, ut dicit Augustinus. Ergo bonum est prius quam verum.
Sed contra, quod est in pluribus, est prius secundum rationem. Sed
verum est in quibusdam in quibus non est bonum, scilicet in
mathematicis. Ergo verum est prius quam bonum.
Respondeo dicendum quod, licet bonum et verum supposito convertantur
cum ente, tamen ratione differunt. Et secundum hoc verum, absolute
loquendo, prius est quam bonum. Quod ex duobus apparet. Primo
quidem ex hoc, quod verum propinquius se habet ad ens, quod est
prius, quam bonum. Nam verum respicit ipsum esse simpliciter et
immediate, ratio autem boni consequitur esse, secundum quod est aliquo
modo perfectum; sic enim appetibile est. Secundo apparet ex hoc,
quod cognitio naturaliter praecedit appetitum. Unde, cum verum
respiciat cognitionem, bonum autem appetitum, prius erit verum quam
bonum secundum rationem.
Ad primum ergo dicendum quod voluntas et intellectus mutuo se
includunt, nam intellectus intelligit voluntatem, et voluntas vult
intellectum intelligere. Sic ergo inter illa quae ordinantur ad
obiectum voluntatis, continentur etiam ea quae sunt intellectus; et e
converso. Unde in ordine appetibilium, bonum se habet ut universale,
et verum ut particulare, in ordine autem intelligibilium est e
converso. Ex hoc ergo quod verum est quoddam bonum, sequitur quod
bonum sit prius in ordine appetibilium, non autem quod sit prius
simpliciter.
Ad secundum dicendum quod secundum hoc est aliquid prius ratione, quod
prius cadit in intellectu. Intellectus autem per prius apprehendit
ipsum ens; et secundario apprehendit se intelligere ens; et tertio
apprehendit se appetere ens. Unde primo est ratio entis, secundo
ratio veri, tertio ratio boni, licet bonum sit in rebus.
Ad tertium dicendum quod virtus quae dicitur veritas, non est veritas
communis, sed quaedam veritas secundum quam homo in dictis et factis
ostendit se ut est. Veritas autem vitae dicitur particulariter,
secundum quod homo in vita sua implet illud ad quod ordinatur per
intellectum divinum, sicut etiam dictum est veritatem esse in ceteris
rebus. Veritas autem iustitiae est secundum quod homo servat id quod
debet alteri secundum ordinem legum. Unde ex his particularibus
veritatibus non est procedendum ad veritatem communem.
|
|