|
1. Ad quintum sic proceditur. Videtur quod Deus non sit veritas.
Veritas enim consistit in compositione et divisione intellectus. Sed
in Deo non est compositio et divisio. Ergo non est ibi veritas.
2. Praeterea, veritas, secundum Augustinum, in libro de vera
Relig., est similitudo principii. Sed Dei non est similitudo ad
principium. Ergo in Deo non est veritas.
3. Praeterea, quidquid dicitur de Deo, dicitur de eo ut de prima
causa omnium, sicut esse Dei est causa omnis esse, et bonitas eius
est causa omnis boni. Si ergo in Deo sit veritas, ergo omne verum
erit ab ipso. Sed aliquem peccare est verum. Ergo hoc erit a Deo.
Quod patet esse falsum.
Sed contra est quod dicit dominus, Ioan. XIV, ego sum via,
veritas et vita.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, veritas invenitur in
intellectu secundum quod apprehendit rem ut est, et in re secundum quod
habet esse conformabile intellectui. Hoc autem maxime invenitur in
Deo. Nam esse suum non solum est conforme suo intellectui, sed etiam
est ipsum suum intelligere; et suum intelligere est mensura et causa
omnis alterius esse, et omnis alterius intellectus; et ipse est suum
esse et intelligere. Unde sequitur quod non solum in ipso sit
veritas, sed quod ipse sit ipsa summa et prima veritas.
Ad primum ergo dicendum quod, licet in intellectu divino non sit
compositio et divisio, tamen secundum suam simplicem intelligentiam
iudicat de omnibus, et cognoscit omnia complexa. Et sic in intellectu
eius est veritas.
Ad secundum dicendum quod verum intellectus nostri est secundum quod
conformatur suo principio, scilicet rebus, a quibus cognitionem
accipit. Veritas etiam rerum est secundum quod conformantur suo
principio, scilicet intellectui divino. Sed hoc, proprie loquendo,
non potest dici in veritate divina, nisi forte secundum quod veritas
appropriatur filio, qui habet principium. Sed si de veritate
essentialiter dicta loquamur, non potest intelligi, nisi resolvatur
affirmativa in negativam, sicut cum dicitur, pater est a se, quia non
est ab alio. Et similiter dici potest similitudo principii veritas
divina, inquantum esse suum non est suo intellectui dissimile.
Ad tertium dicendum quod non ens et privationes non habent ex seipsis
veritatem, sed solum ex apprehensione intellectus. Omnis autem
apprehensio intellectus a Deo est, unde quidquid est veritatis in hoc
quod dico, istum fornicari est verum, totum est a Deo. Sed si
arguatur, ergo istum fornicari est a Deo, est fallacia accidentis.
|
|