|
1. Ad sextum sic proceditur. Videtur quod una sola sit veritas,
secundum quam omnia sunt vera. Quia, secundum Augustinum, nihil est
maius mente humana, nisi Deus. Sed veritas est maior mente humana,
alioquin mens iudicaret de veritate; nunc autem omnia iudicat secundum
veritatem, et non secundum seipsam. Ergo solus Deus est veritas.
Ergo non est alia veritas quam Deus.
2. Praeterea, Anselmus dicit, in libro de veritate, quod sicut
tempus se habet ad temporalia, ita veritas ad res veras. Sed unum est
tempus omnium temporalium. Ergo una est veritas, qua omnia vera
sunt.
Sed contra est quod in Psalmo XI dicitur, diminutae sunt veritates
a filiis hominum.
Respondeo dicendum quod quodammodo una est veritas, qua omnia sunt
vera, et quodammodo non. Ad cuius evidentiam, sciendum est quod,
quando aliquid praedicatur univoce de multis, illud in quolibet eorum
secundum propriam rationem invenitur, sicut animal in qualibet specie
animalis. Sed quando aliquid dicitur analogice de multis, illud
invenitur secundum propriam rationem in uno eorum tantum, a quo alia
denominantur. Sicut sanum dicitur de animali et urina et medicina,
non quod sanitas sit nisi in animali tantum, sed a sanitate animalis
denominatur medicina sana, inquantum est illius sanitatis effectiva,
et urina, inquantum est illius sanitatis significativa. Et quamvis
sanitas non sit in medicina neque in urina, tamen in utroque est
aliquid per quod hoc quidem facit, illud autem significat sanitatem.
Dictum est autem quod veritas per prius est in intellectu, et per
posterius in rebus, secundum quod ordinantur ad intellectum divinum.
Si ergo loquamur de veritate prout existit in intellectu, secundum
propriam rationem, sic in multis intellectibus creatis sunt multae
veritates; etiam in uno et eodem intellectu, secundum plura cognita.
Unde dicit Glossa super illud Psalmi XI, diminutae sunt veritates
a filiis hominum etc., quod sicut ab una facie hominis resultant
plures similitudines in speculo, sic ab una veritate divina resultant
plures veritates. Si vero loquamur de veritate secundum quod est in
rebus, sic omnes sunt verae una prima veritate, cui unumquodque
assimilatur secundum suam entitatem. Et sic, licet plures sint
essentiae vel formae rerum, tamen una est veritas divini intellectus,
secundum quam omnes res denominantur verae.
Ad primum ergo dicendum quod anima non secundum quamcumque veritatem
iudicat de rebus omnibus; sed secundum veritatem primam, inquantum
resultat in ea sicut in speculo, secundum prima intelligibilia. Unde
sequitur quod veritas prima sit maior anima. Et tamen etiam veritas
creata, quae est in intellectu nostro, est maior anima, non
simpliciter, sed secundum quid, inquantum est perfectio eius; sicut
etiam scientia posset dici maior anima. Sed verum est quod nihil
subsistens est maius mente rationali, nisi Deus.
Ad secundum dicendum quod dictum Anselmi veritatem habet, secundum
quod res dicuntur verae per comparationem ad intellectum divinum.
|
|