|
1. Ad septimum sic proceditur. Videtur quod veritas creata sit
aeterna. Dicit enim Augustinus, in libro de libero arbitrio, quod
nihil est magis aeternum quam ratio circuli, et duo et tria esse
quinque. Sed horum veritas est veritas creata. Ergo veritas creata
est aeterna.
2. Praeterea, omne quod est semper, est aeternum. Sed universalia
sunt ubique et semper. Ergo sunt aeterna. Ergo et verum, quod est
maxime universale.
3. Praeterea, id quod est verum in praesenti, semper fuit verum
esse futurum. Sed sicut veritas propositionis de praesenti est veritas
creata, ita veritas propositionis de futuro. Ergo aliqua veritas
creata est aeterna.
4. Praeterea, omne quod caret principio et fine, est aeternum.
Sed veritas enuntiabilium caret principio et fine. Quia, si veritas
incoepit cum ante non esset, verum erat veritatem non esse, et utique
aliqua veritate verum erat, et sic veritas erat antequam inciperet.
Et similiter si ponatur veritatem habere finem, sequitur quod sit
postquam desierit, verum enim erit veritatem non esse. Ergo veritas
est aeterna.
Sed contra est quod solus Deus est aeternus, ut supra habitum est.
Respondeo dicendum quod veritas enuntiabilium non est aliud quam
veritas intellectus. Enuntiabile enim et est in intellectu, et est in
voce. Secundum autem quod est in intellectu, habet per se veritatem.
Sed secundum quod est in voce, dicitur verum enuntiabile, secundum
quod significat aliquam veritatem intellectus; non propter aliquam
veritatem in enuntiabili existentem sicut in subiecto. Sicut urina
dicitur sana, non a sanitate quae in ipsa sit, sed a sanitate
animalis, quam significat. Similiter etiam supra dictum est quod res
denominantur verae a veritate intellectus. Unde si nullus intellectus
esset aeternus, nulla veritas esset aeterna. Sed quia solus
intellectus divinus est aeternus, in ipso solo veritas aeternitatem
habet. Nec propter hoc sequitur quod aliquid aliud sit aeternum quam
Deus, quia veritas intellectus divini est ipse Deus, ut supra
ostensum est.
Ad primum ergo dicendum quod ratio circuli, et duo et tria esse
quinque, habent aeternitatem in mente divina.
Ad secundum dicendum quod aliquid esse semper et ubique, potest
intelligi dupliciter. Uno modo, quia habet in se unde se extendat ad
omne tempus et ad omnem locum, sicut Deo competit esse ubique et
semper. Alio modo, quia non habet in se quo determinetur ad aliquem
locum vel tempus, sicut materia prima dicitur esse una, non quia habet
unam formam, sicut homo est unus ab unitate unius formae, sed per
remotionem omnium formarum distinguentium. Et per hunc modum,
quodlibet universale dicitur esse ubique et semper, inquantum
universalia abstrahunt ab hic et nunc. Sed ex hoc non sequitur ea esse
aeterna, nisi in intellectu, si quis sit aeternus.
Ad tertium dicendum quod illud quod nunc est, ex eo futurum fuit
antequam esset, quia in causa sua erat ut fieret. Unde, sublata
causa, non esset futurum illud fieri. Sola autem causa prima est
aeterna. Unde ex hoc non sequitur quod ea quae sunt, semper fuerit
verum ea esse futura, nisi quatenus in causa sempiterna fuit ut essent
futura. Quae quidem causa solus Deus est.
Ad quartum dicendum quod, quia intellectus noster non est aeternus,
nec veritas enuntiabilium quae a nobis formantur, est aeterna, sed
quandoque incoepit. Et antequam huiusmodi veritas esset, non erat
verum dicere veritatem talem non esse, nisi ab intellectu divino, in
quo solum veritas est aeterna. Sed nunc verum est dicere veritatem
tunc non fuisse. Quod quidem non est verum nisi veritate quae nunc est
in intellectu nostro, non autem per aliquam veritatem ex parte rei.
Quia ista est veritas de non ente; non ens autem non habet ex se ut
sit verum, sed solummodo ex intellectu apprehendente ipsum. Unde
intantum est verum dicere veritatem non fuisse, inquantum apprehendimus
non esse ipsius ut praecedens esse eius.
|
|