|
1. Ad octavum sic proceditur. Videtur quod veritas sit
immutabilis. Dicit enim Augustinus, in libro II de libero
arbitrio, quod veritas non est aequalis menti, quia esset mutabilis,
sicut et mens.
2. Praeterea, id quod remanet post omnem mutationem, est
immutabile, sicut prima materia est ingenita et incorruptibilis, quia
remanet post omnem generationem et corruptionem. Sed veritas remanet
post omnem mutationem, quia post omnem mutationem verum est dicere esse
vel non esse. Ergo veritas est immutabilis.
3. Praeterea, si veritas enuntiationis mutatur, maxime mutatur ad
mutationem rei. Sed sic non mutatur. Veritas enim, secundum
Anselmum, est rectitudo quaedam, inquantum aliquid implet id quod est
de ipso in mente divina. Haec autem propositio, Socrates sedet,
accipit a mente divina ut significet Socratem sedere, quod significat
etiam eo non sedente. Ergo veritas propositionis nullo modo mutatur.
4. Praeterea, ubi est eadem causa, et idem effectus. Sed eadem
res est causa veritatis harum trium propositionum Socrates sedet,
sedebit, et sedit. Ergo eadem est harum veritas. Sed oportet quod
alterum horum sit verum. Ergo veritas harum propositionum
immutabiliter manet. Et eadem ratione cuiuslibet alterius
propositionis.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo XI, diminutae sunt veritates
a filiis hominum.
Respondeo dicendum quod, sicut supra dictum est, veritas proprie est
in solo intellectu, res autem dicuntur verae a veritate quae est in
aliquo intellectu. Unde mutabilitas veritatis consideranda est circa
intellectum. Cuius quidem veritas in hoc consistit, quod habeat
conformitatem ad res intellectas. Quae quidem conformitas variari
potest dupliciter, sicut et quaelibet alia similitudo, ex mutatione
alterius extremi. Unde uno modo variatur veritas ex parte
intellectus, ex eo quod de re eodem modo se habente aliquis aliam
opinionem accipit, alio modo si, opinione eadem manente, res
mutetur. Et utroque modo fit mutatio de vero in falsum. Si ergo sit
aliquis intellectus in quo non possit esse alternatio opinionum, vel
cuius acceptionem non potest subterfugere res aliqua, in eo est
immutabilis veritas. Talis autem est intellectus divinus, ut ex
superioribus patet. Unde veritas divini intellectus est immutabilis.
Veritas autem intellectus nostri mutabilis est. Non quod ipsa sit
subiectum mutationis, sed inquantum intellectus noster mutatur de
veritate in falsitatem; sic enim formae mutabiles dici possunt.
Veritas autem intellectus divini est secundum quam res naturales
dicuntur verae, quae est omnino immutabilis.
Ad primum ergo dicendum quod Augustinus loquitur de veritate divina.
Ad secundum dicendum quod verum et ens sunt convertibilia. Unde,
sicut ens non generatur neque corrumpitur per se, sed per accidens,
inquantum hoc vel illud ens corrumpitur vel generatur, ut dicitur in I
Physic.; ita veritas mutatur, non quod nulla veritas remaneat, sed
quia non remanet illa veritas quae prius erat.
Ad tertium dicendum quod propositio non solum habet veritatem sicut res
aliae veritatem habere dicuntur, inquantum implent id quod de eis est
ordinatum ab intellectu divino; sed dicitur habere veritatem quodam
speciali modo, inquantum significat veritatem intellectus. Quae
quidem consistit in conformitate intellectus et rei. Qua quidem
subtracta, mutatur veritas opinionis, et per consequens veritas
propositionis. Sic igitur haec propositio, Socrates sedet, eo
sedente vera est et veritate rei, inquantum est quaedam vox
significativa; et veritate significationis, inquantum significat
opinionem veram. Socrate vero surgente, remanet prima veritas, sed
mutatur secunda.
Ad quartum dicendum quod sessio Socratis, quae est causa veritatis
huius propositionis, Socrates sedet, non eodem modo se habet dum
Socrates sedet, et postquam sederit, et antequam sederet. Unde et
veritas ab hoc causata, diversimode se habet; et diversimode
significatur propositionibus de praesenti, praeterito et futuro. Unde
non sequitur quod, licet altera trium propositionum sit vera, quod
eadem veritas invariabilis maneat.
|
|