|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod falsitas non sit in
rebus. Dicit enim Augustinus, in libro Soliloq., si verum est id
quod est, falsum non esse uspiam concludetur, quovis repugnante.
2. Praeterea, falsum dicitur a fallendo. Sed res non fallunt, ut
dicit Augustinus in libro de vera Relig., quia non ostendunt aliud
quam suam speciem. Ergo falsum in rebus non invenitur.
3. Praeterea, verum dicitur in rebus per comparationem ad
intellectum divinum, ut supra dictum est. Sed quaelibet res,
inquantum est, imitatur Deum. Ergo quaelibet res vera est, absque
falsitate. Et sic nulla res est falsa.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro de vera Relig.,
quod omne corpus est verum corpus et falsa unitas; quia imitatur
unitatem, et non est unitas. Sed quaelibet res imitatur divinam
bonitatem, et ab ea deficit. Ergo in omnibus rebus est falsitas.
Respondeo dicendum quod, cum verum et falsum opponantur; opposita
autem sunt circa idem; necesse est ut ibi prius quaeratur falsitas,
ubi primo veritas invenitur, hoc est in intellectu. In rebus autem
neque veritas neque falsitas est, nisi per ordinem ad intellectum. Et
quia unumquodque secundum id quod convenit ei per se, simpliciter
nominatur; secundum autem id quod convenit ei per accidens, non
nominatur nisi secundum quid; res quidem simpliciter falsa dici posset
per comparationem ad intellectum a quo dependet, cui comparatur per
se; in ordine autem ad alium intellectum, cui comparatur per
accidens, non posset dici falsa nisi secundum quid. Dependent autem
ab intellectu divino res naturales, sicut ab intellectu humano res
artificiales. Dicuntur igitur res artificiales falsae simpliciter et
secundum se, inquantum deficiunt a forma artis, unde dicitur aliquis
artifex opus falsum facere, quando deficit ab operatione artis. Sic
autem in rebus dependentibus a Deo, falsitas inveniri non potest per
comparationem ad intellectum divinum, cum quidquid in rebus accidit,
ex ordinatione divini intellectus procedat, nisi forte in voluntariis
agentibus tantum, in quorum potestate est subducere se ab ordinatione
divini intellectus; in quo malum culpae consistit, secundum quod ipsa
peccata falsitates et mendacia dicuntur in Scripturis, secundum illud
Psalmi IV, ut quid diligitis vanitatem et quaeritis mendacium?
Sicut per oppositum operatio virtuosa veritas vitae nominatur,
inquantum subditur ordini divini intellectus; sicut dicitur Ioan.
III, qui facit veritatem, venit ad lucem. Sed per ordinem ad
intellectum nostrum, ad quem comparantur res naturales per accidens,
possunt dici falsae, non simpliciter, sed secundum quid. Et hoc
dupliciter. Uno modo, secundum rationem significati, ut dicatur
illud esse falsum in rebus, quod significatur vel repraesentatur
oratione vel intellectu falso. Secundum quem modum quaelibet res
potest dici esse falsa, quantum ad id quod ei non inest, sicut si
dicamus diametrum esse falsum commensurabile, ut dicit philosophus in
V Metaphys.; et sicut dicit Augustinus, in libro Soliloq., quod
tragoedus est falsus Hector. Sicut e contrario potest unumquodque
dici verum, secundum id quod competit ei. Alio modo, per modum
causae. Et sic dicitur res esse falsa, quae nata est facere de se
opinionem falsam. Et quia innatum est nobis per ea quae exterius
apparent de rebus iudicare, eo quod nostra cognitio a sensu ortum
habet, qui primo et per se est exteriorum accidentium; ideo ea quae in
exterioribus accidentibus habent similitudinem aliarum rerum, dicuntur
esse falsa secundum illas res; sicut fel est falsum mel, et stannum
est falsum argentum. Et secundum hoc dicit Augustinus, in libro
Soliloq., quod eas res falsas nominamus, quae verisimilia
apprehendimus. Et philosophus dicit, in V Metaphys., quod falsa
dicuntur quaecumque apta nata sunt apparere aut qualia non sunt, aut
quae non sunt. Et per hunc modum etiam dicitur homo falsus, inquantum
est amativus falsarum opinionum vel locutionum. Non autem ex hoc quod
potest eas confingere, quia sic etiam sapientes et scientes falsi
dicerentur, ut dicitur in V Metaphys.
Ad primum ergo dicendum quod res comparata ad intellectum, secundum id
quod est, dicitur vera, secundum id quod non est, dicitur falsa.
Unde verus tragoedus est falsus Hector, ut dicitur in II Soliloq.
Sicut igitur in his quae sunt, invenitur quoddam non esse; ita in his
quae sunt, invenitur quaedam ratio falsitatis.
Ad secundum dicendum quod res per se non fallunt, sed per accidens.
Dant enim occasionem falsitatis, eo quod similitudinem eorum gerunt,
quorum non habent existentiam.
Ad tertium dicendum quod per comparationem ad intellectum divinum non
dicuntur res falsae, quod esset eas esse falsas simpliciter, sed per
comparationem ad intellectum nostrum, quod est eas esse falsas secundum
quid.
Ad quartum, quod in oppositum obiicitur, dicendum quod similitudo vel
repraesentatio deficiens non inducit rationem falsitatis, nisi
inquantum praestat occasionem falsae opinionis. Unde non ubicumque est
similitudo, dicitur res falsa, sed ubicumque est talis similitudo,
quae nata est facere opinionem falsam, non cuicumque, sed ut in
pluribus.
|
|