|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod in sensu non sit
falsitas. Dicit enim Augustinus, in libro de vera Relig., si
omnes corporis sensus ita nuntiant ut afficiuntur, quid ab eis amplius
exigere debemus, ignoro. Et sic videtur quod ex sensibus non
fallamur. Et sic falsitas in sensu non est.
2. Praeterea, philosophus dicit, in IV Metaphys., quod
falsitas non est propria sensui, sed phantasiae.
3. Praeterea, in incomplexis non est verum nec falsum, sed solum in
complexis. Sed componere et dividere non pertinet ad sensum. Ergo in
sensu non est falsitas.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro Soliloq., apparet
nos in omnibus sensibus similitudine lenocinante falli.
Respondeo dicendum quod falsitas non est quaerenda in sensu, nisi
sicut ibi est veritas. Veritas autem non sic est in sensu, ut sensus
cognoscat veritatem; sed inquantum veram apprehensionem habet de
sensibilibus, ut supra dictum est. Quod quidem contingit eo quod
apprehendit res ut sunt. Unde contingit falsitatem esse in sensu, ex
hoc quod apprehendit vel iudicat res aliter quam sint. Sic autem se
habet ad cognoscendum res, inquantum similitudo rerum est in sensu.
Similitudo autem alicuius rei est in sensu tripliciter. Uno modo,
primo et per se; sicut in visu est similitudo colorum et aliorum
propriorum sensibilium. Alio modo, per se, sed non primo; sicut in
visu est similitudo figurae vel magnitudinis, et aliorum communium
sensibilium. Tertio modo, nec primo nec per se, sed per accidens;
sicut in visu est similitudo hominis, non inquantum est homo, sed
inquantum huic colorato accidit esse hominem. Et circa propria
sensibilia sensus non habet falsam cognitionem, nisi per accidens, et
ut in paucioribus, ex eo scilicet quod, propter indispositionem
organi, non convenienter recipit formam sensibilem, sicut et alia
passiva, propter suam indispositionem, deficienter recipiunt
impressionem agentium. Et inde est quod, propter corruptionem
linguae, infirmis dulcia amara esse videntur. De sensibilibus vero
communibus et per accidens, potest esse falsum iudicium etiam in sensu
recte disposito, quia sensus non directe refertur ad illa, sed per
accidens, vel ex consequenti, inquantum refertur ad alia.
Ad primum ergo dicendum quod sensum affici, est ipsum eius sentire.
Unde per hoc quod sensus ita nuntiant sicut afficiuntur, sequitur quod
non decipiamur in iudicio quo iudicamus nos sentire aliquid. Sed ex eo
quod sensus aliter afficitur interdum quam res sit, sequitur quod
nuntiet nobis aliquando rem aliter quam sit. Et ex hoc fallimur per
sensum circa rem, non circa ipsum sentire.
Ad secundum dicendum quod falsitas dicitur non esse propria sensui,
quia non decipitur circa proprium obiectum. Unde in alia translatione
planius dicitur, quod sensus proprii sensibilis falsus non est.
Phantasiae autem attribuitur falsitas, quia repraesentat similitudinem
rei etiam absentis; unde quando aliquis convertitur ad similitudinem
rei tanquam ad rem ipsam, provenit ex tali apprehensione falsitas.
Unde etiam philosophus, in V Metaphys., dicit quod umbrae et
picturae et somnia dicuntur falsa, inquantum non subsunt res quarum
habent similitudinem.
Ad tertium dicendum quod ratio illa procedit, quod falsitas non sit in
sensu sicut in cognoscente verum et falsum.
|
|