|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod falsitas non sit in
intellectu. Dicit enim Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., omnis qui fallitur, id in quo fallitur, non intelligit.
Sed falsum dicitur esse in aliqua cognitione, secundum quod per eam
fallimur. Ergo in intellectu non est falsitas.
2. Praeterea, philosophus dicit, in III de anima, quod
intellectus semper est rectus. Non ergo in intellectu est falsitas.
Sed contra est quod dicitur in III de anima, quod ubi compositio
intellectuum est, ibi verum et falsum est. Sed compositio
intellectuum est in intellectu. Ergo verum et falsum est in
intellectu.
Respondeo dicendum quod, sicut res habet esse per propriam formam,
ita virtus cognoscitiva habet cognoscere per similitudinem rei
cognitae. Unde, sicut res naturalis non deficit ab esse quod sibi
competit secundum suam formam, potest autem deficere ab aliquibus
accidentalibus vel consequentibus; sicut homo ab hoc quod est habere
duos pedes, non autem ab hoc quod est esse hominem, ita virtus
cognoscitiva non deficit in cognoscendo respectu illius rei cuius
similitudine informatur; potest autem deficere circa aliquid consequens
ad ipsam, vel accidens ei. Sicut est dictum quod visus non decipitur
circa sensibile proprium, sed circa sensibilia communia, quae
consequenter se habent ad illud, et circa sensibilia per accidens.
Sicut autem sensus informatur directe similitudine propriorum
sensibilium, ita intellectus informatur similitudine quidditatis rei.
Unde circa quod quid est intellectus non decipitur, sicut neque sensus
circa sensibilia propria. In componendo vero vel dividendo potest
decipi, dum attribuit rei cuius quidditatem intelligit, aliquid quod
eam non consequitur, vel quod ei opponitur. Sic enim se habet
intellectus ad iudicandum de huiusmodi, sicut sensus ad iudicandum de
sensibilibus communibus vel per accidens. Hac tamen differentia
servata, quae supra circa veritatem dicta est, quod falsitas in
intellectu esse potest, non solum quia cognitio intellectus falsa est,
sed quia intellectus eam cognoscit, sicut et veritatem, in sensu autem
falsitas non est ut cognita, ut dictum est. Quia vero falsitas
intellectus per se solum circa compositionem intellectus est, per
accidens etiam in operatione intellectus qua cognoscit quod quid est,
potest esse falsitas, inquantum ibi compositio intellectus admiscetur.
Quod potest esse dupliciter. Uno modo, secundum quod intellectus
definitionem unius attribuit alteri; ut si definitionem circuli
attribuat homini. Unde definitio unius rei est falsa de altera. Alio
modo, secundum quod partes definitionis componit ad invicem, quae
simul sociari non possunt, sic enim definitio non est solum falsa
respectu alicuius rei, sed est falsa in se. Ut si formet talem
definitionem, animal rationale quadrupes, falsus est intellectus sic
definiendo, propterea quod falsus est in formando hanc compositionem,
aliquod animal rationale est quadrupes. Et propter hoc, in
cognoscendo quidditates simplices non potest esse intellectus falsus,
sed vel est verus, vel totaliter nihil intelligit.
Ad primum ergo dicendum quod, quia quidditas rei est proprium obiectum
intellectus, propter hoc tunc proprie dicimur aliquid intelligere,
quando, reducentes illud in quod quid est, sic de eo iudicamus, sicut
accidit in demonstrationibus, in quibus non est falsitas. Et hoc modo
intelligitur verbum Augustini, quod omnis qui fallitur, non
intelligit id in quo fallitur, non autem ita, quod in nulla operatione
intellectus aliquis fallatur.
Ad secundum dicendum quod intellectus semper est rectus, secundum quod
intellectus est principiorum, circa quae non decipitur, ex eadem causa
qua non decipitur circa quod quid est. Nam principia per se nota sunt
illa quae statim, intellectis terminis, cognoscuntur, ex eo quod
praedicatum ponitur in definitione subiecti.
|
|