|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod verum et falsum non sint
contraria. Verum enim et falsum opponuntur sicut quod est et quod non
est, nam verum est id quod est, ut dicit Augustinus. Sed quod est
et quod non est, non opponuntur ut contraria. Ergo verum et falsum
non sunt contraria.
2. Praeterea, unum contrariorum non est in alio. Sed falsum est in
vero, quia, sicut dicit Augustinus in libro Soliloq., tragoedus
non esset falsus Hector, si non esset verus tragoedus. Ergo verum et
falsum non sunt contraria.
3. Praeterea, in Deo non est contrarietas aliqua, nihil enim
divinae substantiae est contrarium, ut dicit Augustinus, XII de
Civit. Dei. Sed Deo opponitur falsitas, nam idolum in Scriptura
mendacium nominatur, Ierem. VIII, apprehenderunt mendacium;
Glossa, idest idola. Ergo verum et falsum non sunt contraria.
Sed contra est quod dicit philosophus, in II Periherm., ponit
enim falsam opinionem verae contrariam.
Respondeo dicendum quod verum et falsum opponuntur ut contraria, et
non sicut affirmatio et negatio, ut quidam dixerunt. Ad cuius
evidentiam, sciendum est quod negatio neque ponit aliquid, neque
determinat sibi aliquod subiectum. Et propter hoc, potest dici tam de
ente quam de non ente; sicut non videns, et non sedens. Privatio
autem non ponit aliquid, sed determinat sibi subiectum. Est enim
negatio in subiecto, ut dicitur IV Metaphys., caecum enim non
dicitur nisi de eo quod est natum videre. Contrarium vero et aliquid
ponit, et subiectum determinat, nigrum enim est aliqua species
coloris. Falsum autem aliquid ponit. Est enim falsum, ut dicit
philosophus, IV Metaphys., ex eo quod dicitur vel videtur aliquid
esse quod non est, vel non esse quod est. Sicut enim verum ponit
acceptionem adaequatam rei, ita falsum acceptionem rei non adaequatam.
Unde manifestum est quod verum et falsum sunt contraria.
Ad primum ergo dicendum quod id quod est in rebus, est veritas rei sed
id quod est ut apprehensum, est verum intellectus, in quo primo est
veritas. Unde et falsum est id quod non est ut apprehensum.
Apprehendere autem esse et non esse, contrarietatem habet, sicut
probat philosophus, in II Periherm., quod huic opinioni, bonum
est bonum, contraria est, bonum non est bonum.
Ad secundum dicendum quod falsum non fundatur in vero sibi contrario,
sicut nec malum in bono sibi contrario; sed in eo quod sibi
subiicitur. Et hoc ideo in utroque accidit, quia verum et bonum
communia sunt, et convertuntur cum ente, unde, sicut omnis privatio
fundatur in subiecto quod est ens, ita omne malum fundatur in aliquo
bono, et omne falsum in aliquo vero.
Ad tertium dicendum quod, quia contraria et opposita privative nata
sunt fieri circa idem, ideo Deo, prout in se consideratur, non est
aliquid contrarium, neque ratione suae bonitatis, neque ratione suae
veritatis, quia in intellectu eius non potest esse falsitas aliqua.
Sed in apprehensione nostra habet aliquid contrarium, nam verae
opinioni de ipso contrariatur falsa opinio. Et sic idola mendacia
dicuntur opposita veritati divinae, inquantum falsa opinio de idolis
contrariatur verae opinioni de unitate Dei.
|
|