|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod omnium rerum naturalium
sit vivere. Dicit enim philosophus, in VIII Physic., quod
motus est ut vita quaedam natura existentibus omnibus. Sed omnes res
naturales participant motum. Ergo omnes res naturales participant
vitam.
2. Praeterea, plantae dicuntur vivere, inquantum habent in seipsis
principium motus augmenti et decrementi. Sed motus localis est
perfectior et prior secundum naturam quam motus augmenti et decrementi,
ut probatur in VIII Physic. Cum igitur omnia corpora naturalia
habeant aliquod principium motus localis, videtur quod omnia corpora
naturalia vivant.
3. Praeterea, inter corpora naturalia imperfectiora sunt elementa.
Sed eis attribuitur vita, dicuntur enim aquae vivae. Ergo multo
magis alia corpora naturalia vitam habent.
Sed contra est quod dicit Dionysius, VI cap. de Div. Nom.,
quod plantae secundum ultimam resonantiam vitae habent vivere, ex quo
potest accipi quod ultimum gradum vitae obtinent plantae. Sed corpora
inanimata sunt infra plantas. Ergo eorum non est vivere.
Respondeo dicendum quod ex his quae manifeste vivunt, accipere
possumus quorum sit vivere, et quorum non sit vivere. Vivere autem
manifeste animalibus convenit, dicitur enim in libro de vegetabilibus,
quod vita in animalibus manifesta est. Unde secundum illud oportet
distinguere viventia a non viventibus secundum quod animalia dicuntur
vivere. Hoc autem est in quo primo manifestatur vita, et in quo
ultimo remanet. Primo autem dicimus animal vivere, quando incipit ex
se motum habere; et tandiu iudicatur animal vivere, quandiu talis
motus in eo apparet; quando vero iam ex se non habet aliquem motum,
sed movetur tantum ab alio tunc dicitur animal mortuum, per defectum
vitae. Ex quo patet quod illa proprie sunt viventia, quae seipsa
secundum aliquam speciem motus movent; sive accipiatur motus proprie,
sicut motus dicitur actus imperfecti, idest existentis in potentia;
sive motus accipiatur communiter, prout motus dicitur actus perfecti,
prout intelligere et sentire dicitur moveri, ut dicitur in III de
anima. Ut sic viventia dicantur quaecumque se agunt ad motum vel
operationem aliquam, ea vero in quorum natura non est ut se agant ad
aliquem motum vel operationem, viventia dici non possunt, nisi per
aliquam similitudinem.
Ad primum ergo dicendum quod verbum illud philosophi potest intelligi
vel de motu primo, scilicet corporum caelestium; vel de motu
communiter. Et utroque modo motus dicitur quasi vita corporum
naturalium, per similitudinem; et non per proprietatem. Nam motus
caeli est in universo corporalium naturarum, sicut motus cordis in
animali, quo conservatur vita. Similiter etiam quicumque motus
naturalis hoc modo se habet ad res naturales, ut quaedam similitudo
vitalis operationis. Unde, si totum universum corporale esset unum
animal, ita quod iste motus esset a movente intrinseco, ut quidam
posuerunt, sequeretur quod motus esset vita omnium naturalium
corporum.
Ad secundum dicendum quod corporibus gravibus et levibus non competit
moveri, nisi secundum quod sunt extra dispositionem suae naturae,
utpote cum sunt extra locum proprium, cum enim sunt in loco proprio et
naturali, quiescunt. Sed plantae et aliae res viventes moventur motu
vitali, secundum hoc quod sunt in sua dispositione naturali, non autem
in accedendo ad eam vel in recedendo ab ea, imo secundum quod recedunt
a tali motu, recedunt a naturali dispositione. Et praeterea, corpora
gravia et levia moventur a motore extrinseco, vel generante, qui dat
formam, vel removente prohibens, ut dicitur in VIII Physic., et
ita non movent seipsa, sicut corpora viventia.
Ad tertium dicendum quod aquae vivae dicuntur, quae habent continuum
fluxum, aquae enim stantes, quae non continuantur ad principium
continue fluens, dicuntur mortuae, ut aquae cisternarum et lacunarum.
Et hoc dicitur per similitudinem, inquantum enim videntur se movere,
habent similitudinem vitae. Sed tamen non est in eis vera ratio
vitae, quia hunc motum non habent a seipsis, sed a causa generante
eas; sicut accidit circa motum aliorum gravium et levium.
|
|