|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod vita sit quaedam
operatio. Nihil enim dividitur nisi per ea quae sunt sui generis.
Sed vivere dividitur per operationes quasdam, ut patet per philosophum
in II libro de anima, qui distinguit vivere per quatuor, scilicet
alimento uti, sentire, moveri secundum locum, et intelligere. Ergo
vita est operatio quaedam.
2. Praeterea, vita activa dicitur alia esse a contemplativa. Sed
contemplativi ab activis non diversificantur nisi secundum operationes
quasdam. Ergo vita est quaedam operatio.
3. Praeterea, cognoscere Deum est operatio quaedam. Haec autem
est vita, ut patet per illud Ioan. XVII, haec est autem vita
aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum. Ergo vita est operatio.
Sed contra est quod dicit philosophus, in II de anima, vivere
viventibus est esse.
Respondeo dicendum quod, sicut ex dictis patet, intellectus noster,
qui proprie est cognoscitivus quidditatis rei ut proprii obiecti,
accipit a sensu, cuius propria obiecta sunt accidentia exteriora. Et
inde est quod ex his quae exterius apparent de re, devenimus ad
cognoscendam essentiam rei. Et quia sic nominamus aliquid sicut
cognoscimus illud, ut ex supradictis patet, inde est quod plerumque a
proprietatibus exterioribus imponuntur nomina ad significandas essentias
rerum. Unde huiusmodi nomina quandoque accipiuntur proprie pro ipsis
essentiis rerum, ad quas significandas principaliter sunt imposita,
aliquando autem sumuntur pro proprietatibus a quibus imponuntur, et hoc
minus proprie. Sicut patet quod hoc nomen corpus impositum est ad
significandum quoddam genus substantiarum, ex eo quod in eis
inveniuntur tres dimensiones, et ideo aliquando ponitur hoc nomen
corpus ad significandas tres dimensiones, secundum quod corpus ponitur
species quantitatis. Sic ergo dicendum est et de vita. Nam vitae
nomen sumitur ex quodam exterius apparenti circa rem, quod est movere
seipsum, non tamen est impositum hoc nomen ad hoc significandum, sed
ad significandam substantiam cui convenit secundum suam naturam movere
seipsam, vel agere se quocumque modo ad operationem. Et secundum
hoc, vivere nihil aliud est quam esse in tali natura, et vita
significat hoc ipsum, sed in abstracto; sicut hoc nomen cursus
significat ipsum currere in abstracto. Unde vivum non est praedicatum
accidentale, sed substantiale. Quandoque tamen vita sumitur minus
proprie pro operationibus vitae, a quibus nomen vitae assumitur; sicut
dicit philosophus, IX Ethic., quod vivere principaliter est
sentire vel intelligere.
Ad primum ergo dicendum quod philosophus ibi accipit vivere pro
operatione vitae. Vel dicendum est melius, quod sentire et
intelligere, et huiusmodi, quandoque sumuntur pro quibusdam
operationibus; quandoque autem pro ipso esse sic operantium. Dicitur
enim IX Ethic., quod esse est sentire vel intelligere, idest
habere naturam ad sentiendum vel intelligendum. Et hoc modo distinguit
philosophus vivere per illa quatuor. Nam in istis inferioribus quatuor
sunt genera viventium. Quorum quaedam habent naturam solum ad utendum
alimento, et ad consequentia, quae sunt augmentum et generatio;
quaedam ulterius ad sentiendum, ut patet in animalibus immobilibus,
sicut sunt ostrea; quaedam vero, cum his, ulterius ad movendum se
secundum locum, sicut animalia perfecta, ut quadrupedia et volatilia
et huiusmodi; quaedam vero ulterius ad intelligendum, sicut homines.
Ad secundum dicendum quod opera vitae dicuntur, quorum principia sunt
in operantibus, ut seipsos inducant in tales operationes. Contingit
autem aliquorum operum inesse hominibus non solum principia naturalia,
ut sunt potentiae naturales; sed etiam quaedam superaddita, ut sunt
habitus inclinantes ad quaedam operationum genera quasi per modum
naturae, et facientes illas operationes esse delectabiles. Et ex hoc
dicitur, quasi per quandam similitudinem, quod illa operatio quae est
homini delectabilis, et ad quam inclinatur, et in qua conversatur, et
ordinat vitam suam ad ipsam, dicitur vita hominis, unde quidam
dicuntur agere vitam luxuriosam, quidam vitam honestam. Et per hunc
modum vita contemplativa ab activa distinguitur. Et per hunc etiam
modum cognoscere Deum dicitur vita aeterna.
Unde patet solutio ad tertium.
|
|