|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod Deo non conveniat
vita. Vivere enim dicuntur aliqua secundum quod movent seipsa, ut
dictum est. Sed Deo non competit moveri. Ergo neque vivere.
2. Praeterea, in omnibus quae vivunt, est accipere aliquod vivendi
principium, unde dicitur in II de anima, quod anima est viventis
corporis causa et principium. Sed Deus non habet aliquod principium.
Ergo sibi non competit vivere.
3. Praeterea, principium vitae in rebus viventibus quae apud nos
sunt, est anima vegetabilis, quae non est nisi in rebus corporalibus.
Ergo rebus incorporalibus non competit vivere.
Sed contra est quod dicitur in Psalmo LXXXIII, cor meum et
caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Respondeo dicendum quod vita maxime proprie in Deo est. Ad cuius
evidentiam, considerandum est quod, cum vivere dicantur aliqua
secundum quod operantur ex seipsis, et non quasi ab aliis mota; quanto
perfectius competit hoc alicui, tanto perfectius in eo invenitur vita.
In moventibus autem et motis tria per ordinem inveniuntur. Nam
primo, finis movet agentem; agens vero principale est quod per suam
formam agit; et hoc interdum agit per aliquod instrumentum, quod non
agit ex virtute suae formae, sed ex virtute principalis agentis; cui
instrumento competit sola executio actionis. Inveniuntur igitur
quaedam, quae movent seipsa, non habito respectu ad formam vel finem,
quae inest eis a natura, sed solum quantum ad executionem motus, sed
forma per quam agunt, et finis propter quem agunt, determinantur eis a
natura. Et huiusmodi sunt plantae, quae secundum formam inditam eis a
natura, movent seipsas secundum augmentum et decrementum. Quaedam
vero ulterius movent seipsa, non solum habito respectu ad executionem
motus, sed etiam quantum ad formam quae est principium motus, quam per
se acquirunt. Et huiusmodi sunt animalia, quorum motus principium est
forma non a natura indita, sed per sensum accepta. Unde quanto
perfectiorem sensum habent, tanto perfectius movent seipsa. Nam ea
quae non habent nisi sensum tactus, movent solum seipsa motu
dilatationis et constrictionis, ut ostrea, parum excedentia motum
plantae. Quae vero habent virtutem sensitivam perfectam, non solum ad
cognoscendum coniuncta et tangentia, sed etiam ad cognoscendum
distantia, movent seipsa in remotum motu processivo. Sed quamvis
huiusmodi animalia formam quae est principium motus, per sensum
accipiant, non tamen per seipsa praestituunt sibi finem suae
operationis, vel sui motus; sed est eis inditus a natura, cuius
instinctu ad aliquid agendum moventur per formam sensu apprehensam.
Unde supra talia animalia sunt illa quae movent seipsa, etiam habito
respectu ad finem, quem sibi praestituunt. Quod quidem non fit nisi
per rationem et intellectum, cuius est cognoscere proportionem finis et
eius quod est ad finem, et unum ordinare in alterum. Unde perfectior
modus vivendi est eorum quae habent intellectum, haec enim perfectius
movent seipsa. Et huius est signum, quod in uno et eodem homine
virtus intellectiva movet potentias sensitivas; et potentiae sensitivae
per suum imperium movent organa, quae exequuntur motum. Sicut etiam
in artibus, videmus quod ars ad quam pertinet usus navis, scilicet ars
gubernatoria, praecipit ei quae inducit formam navis, et haec
praecipit illi quae habet executionem tantum, in disponendo materiam.
Sed quamvis intellectus noster ad aliqua se agat, tamen aliqua sunt ei
praestituta a natura; sicut sunt prima principia, circa quae non
potest aliter se habere, et ultimus finis, quem non potest non velle.
Unde, licet quantum ad aliquid moveat se, tamen oportet quod quantum
ad aliqua ab alio moveatur. Illud igitur cuius sua natura est ipsum
eius intelligere, et cui id quod naturaliter habet, non determinatur
ab alio, hoc est quod obtinet summum gradum vitae. Tale autem est
Deus. Unde in Deo maxime est vita. Unde philosophus, in XII
Metaphys., ostenso quod Deus sit intelligens, concludit quod habeat
vitam perfectissimam et sempiternam, quia intellectus eius est
perfectissimus, et semper in actu.
Ad primum ergo dicendum quod, sicut dicitur in IX Metaphys.,
duplex est actio, una, quae transit in exteriorem materiam, ut
calefacere et secare; alia, quae manet in agente, ut intelligere,
sentire et velle. Quarum haec est differentia, quia prima actio non
est perfectio agentis quod movet, sed ipsius moti; secunda autem actio
est perfectio agentis. Unde, quia motus est actus mobilis, secunda
actio, inquantum est actus operantis, dicitur motus eius; ex hac
similitudine, quod, sicut motus est actus mobilis, ita huiusmodi
actio est actus agentis; licet motus sit actus imperfecti, scilicet
existentis in potentia, huiusmodi autem actio est actus perfecti,
idest existentis in actu, ut dicitur in III de anima. Hoc igitur
modo quo intelligere est motus, id quod se intelligit, dicitur se
movere. Et per hunc modum etiam Plato posuit quod Deus movet
seipsum, non eo modo quo motus est actus imperfecti.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus est ipsum suum esse et suum
intelligere, ita est suum vivere. Et propter hoc, sic vivit, quod
non habet vivendi principium.
Ad tertium dicendum quod vita in istis inferioribus recipitur in natura
corruptibili, quae indiget et generatione ad conservationem speciei,
et alimento ad conservationem individui. Et propter hoc, in istis
inferioribus non invenitur vita sine anima vegetabili. Sed hoc non
habet locum in rebus incorruptibilibus.
|
|