|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod non omnia sint vita in
Deo. Dicitur enim Act. XVII, in ipso vivimus, movemur et
sumus. Sed non omnia in Deo sunt motus. Ergo non omnia in ipso sunt
vita.
2. Praeterea, omnia sunt in Deo sicut in primo exemplari. Sed
exemplata debent conformari exemplari. Cum igitur non omnia vivant in
seipsis, videtur quod non omnia in Deo sint vita.
3. Praeterea, sicut Augustinus dicit in libro de vera Relig.,
substantia vivens est melior qualibet substantia non vivente. Si
igitur ea quae in seipsis non vivunt, in Deo sunt vita, videtur quod
verius sint res in Deo quam in seipsis. Quod tamen videtur esse
falsum, cum in seipsis sint in actu, in Deo vero in potentia.
4. Praeterea, sicut sciuntur a Deo bona, et ea quae fiunt secundum
aliquod tempus; ita mala, et ea quae Deus potest facere, sed nunquam
fiunt. Si ergo omnia sunt vita in Deo, inquantum sunt scita ab
ipso, videtur quod etiam mala, et quae nunquam fiunt, sunt vita in
Deo, inquantum sunt scita ab eo. Quod videtur inconveniens.
Sed contra est quod dicitur Ioan. I, quod factum est, in ipso vita
erat. Sed omnia praeter Deum facta sunt. Ergo omnia in Deo sunt
vita.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est, vivere Dei est eius
intelligere. In Deo autem est idem intellectus et quod intelligitur,
et ipsum intelligere eius. Unde quidquid est in Deo ut intellectum,
est ipsum vivere vel vita eius. Unde, cum omnia quae facta sunt a
Deo, sint in ipso ut intellecta, sequitur quod omnia in ipso sunt
ipsa vita divina.
Ad primum ergo dicendum quod creaturae in Deo esse dicuntur
dupliciter. Uno modo, inquantum continentur et conservantur virtute
divina, sicut dicimus ea esse in nobis, quae sunt in nostra
potestate. Et sic creaturae dicuntur esse in Deo, etiam prout sunt
in propriis naturis. Et hoc modo intelligendum est verbum apostoli
dicentis, in ipso vivimus, movemur et sumus, quia et nostrum vivere,
et nostrum esse, et nostrum moveri causantur a Deo. Alio modo
dicuntur res esse in Deo sicut in cognoscente. Et sic sunt in Deo
per proprias rationes, quae non sunt aliud in Deo ab essentia divina.
Unde res, prout sic in Deo sunt, sunt essentia divina. Et quia
essentia divina est vita, non autem motus, inde est quod res, hoc
modo loquendi, in Deo non sunt motus, sed vita.
Ad secundum dicendum quod exemplata oportet conformari exemplari
secundum rationem formae, non autem secundum modum essendi. Nam
alterius modi esse habet quandoque forma in exemplari et in exemplato,
sicut forma domus in mente artificis habet esse immateriale et
intelligibile, in domo autem quae est extra animam, habet esse
materiale et sensibile. Unde et rationes rerum quae in seipsis non
vivunt, in mente divina sunt vita, quia in mente divina habent esse
divinum.
Ad tertium dicendum quod, si de ratione rerum naturalium non esset
materia, sed tantum forma, omnibus modis veriori modo essent res
naturales in mente divina per suas ideas, quam in seipsis. Propter
quod et Plato posuit quod homo separatus erat verus homo, homo autem
materialis est homo per participationem. Sed quia de ratione rerum
naturalium est materia, dicendum quod res naturales verius esse habent
simpliciter in mente divina, quam in seipsis, quia in mente divina
habent esse increatum, in seipsis autem esse creatum. Sed esse hoc,
utpote homo vel equus, verius habent in propria natura quam in mente
divina, quia ad veritatem hominis pertinet esse materiale, quod non
habent in mente divina. Sicut domus nobilius esse habet in mente
artificis, quam in materia, sed tamen verius dicitur domus quae est in
materia, quam quae est in mente; quia haec est domus in actu, illa
autem domus in potentia.
Ad quartum dicendum quod, licet mala sint in Dei scientia, inquantum
sub Dei scientia comprehenduntur, non tamen sunt in Deo sicut creata
a Deo vel conservata ab ipso, neque sicut habentia rationem in Deo,
cognoscuntur enim a Deo per rationes bonorum. Unde non potest dici
quod mala sint vita in Deo. Ea vero quae secundum nullum tempus
sunt, possunt dici esse vita in Deo, secundum quod vivere nominat
intelligere tantum, inquantum intelliguntur a Deo, non autem secundum
quod vivere importat principium operationis.
|
|