|
1. Ad nonum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei sit
malorum. Omne enim bonum quod fit, Deus vult. Sed mala fieri bonum
est, dicit enim Augustinus, in Enchirid., quamvis ea quae mala
sunt, inquantum mala sunt, non sint bona; tamen, ut non solum bona,
sed etiam ut sint mala, bonum est. Ergo Deus vult mala.
2. Praeterea, dicit Dionysius, IV cap. de Div. Nom., erit
malum ad omnis (idest universi) perfectionem conferens. Et
Augustinus dicit, in Enchirid., ex omnibus consistit universitatis
admirabilis pulchritudo; in qua etiam illud quod malum dicitur, bene
ordinatum, et loco suo positum, eminentius commendat bona; ut magis
placeant, et laudabiliora sint, dum comparantur malis. Sed Deus
vult omne illud quod pertinet ad perfectionem et decorem universi, quia
hoc est quod Deus maxime vult in creaturis. Ergo Deus vult mala.
3. Praeterea, mala fieri, et non fieri, sunt contradictorie
opposita. Sed Deus non vult mala non fieri, quia, cum mala quaedam
fiant, non semper voluntas Dei impleretur. Ergo Deus vult mala
fieri.
Sed contra est quod dicit Augustinus, in libro octoginta trium
quaest., nullo sapiente homine auctore, fit homo deterior; est autem
Deus omni sapiente homine praestantior; multo igitur minus, Deo
auctore, fit aliquis deterior. Illo autem auctore cum dicitur, illo
volente dicitur. Non ergo volente Deo, fit homo deterior. Constat
autem quod quolibet malo fit aliquid deterius. Ergo Deus non vult
mala.
Respondeo dicendum quod, cum ratio boni sit ratio appetibilis, ut
supra dictum est, malum autem opponatur bono; impossibile est quod
aliquod malum, inquantum huiusmodi, appetatur, neque appetitu
naturali, neque animali, neque intellectuali, qui est voluntas. Sed
aliquod malum appetitur per accidens, inquantum consequitur ad aliquod
bonum. Et hoc apparet in quolibet appetitu. Non enim agens naturale
intendit privationem vel corruptionem; sed formam, cui coniungitur
privatio alterius formae; et generationem unius, quae est corruptio
alterius. Leo etiam, occidens cervum, intendit cibum, cui
coniungitur occisio animalis. Similiter fornicator intendit
delectationem, cui coniungitur deformitas culpae. Malum autem quod
coniungitur alicui bono, est privatio alterius boni. Nunquam igitur
appeteretur malum, nec per accidens, nisi bonum cui coniungitur
malum, magis appeteretur quam bonum quod privatur per malum. Nullum
autem bonum Deus magis vult quam suam bonitatem, vult tamen aliquod
bonum magis quam aliud quoddam bonum. Unde malum culpae, quod privat
ordinem ad bonum divinum, Deus nullo modo vult. Sed malum naturalis
defectus, vel malum poenae vult, volendo aliquod bonum, cui
coniungitur tale malum, sicut, volendo iustitiam, vult poenam; et
volendo ordinem naturae servari, vult quaedam naturaliter corrumpi.
Ad primum ergo dicendum quod quidam dixerunt quod, licet Deus non
velit mala, vult tamen mala esse vel fieri, quia, licet mala non sint
bona, bonum tamen est mala esse vel fieri. Quod ideo dicebant, quia
ea quae in se mala sunt, ordinantur ad aliquod bonum, quem quidem
ordinem importari credebant in hoc quod dicitur, mala esse vel fieri.
Sed hoc non recte dicitur. Quia malum non ordinatur ad bonum per se,
sed per accidens. Praeter intentionem enim peccantis est, quod ex hoc
sequatur aliquod bonum; sicut praeter intentionem tyrannorum fuit,
quod ex eorum persecutionibus claresceret patientia martyrum. Et ideo
non potest dici quod talis ordo ab bonum importetur per hoc quod
dicitur, quod malum esse vel fieri sit bonum, quia nihil iudicatur
secundum illud quod competit ei per accidens, sed secundum illud quod
competit ei per se.
Ad secundum dicendum quod malum non operatur ad perfectionem et decorem
universi nisi per accidens, ut dictum est. Unde et hoc quod dicit
Dionysius, quod malum est ad universi perfectionem conferens,
concludit inducendo quasi ad inconveniens.
Ad tertium dicendum quod, licet mala fieri, et mala non fieri,
contradictorie opponantur; tamen velle mala fieri, et velle mala non
fieri, non opponuntur contradictorie, cum utrumque sit affirmativum.
Deus igitur neque vult mala fieri, neque vult mala non fieri, sed
vult permittere mala fieri. Et hoc est bonum.
|
|