|
1. Ad undecimum sic proceditur. Videtur quod non sit distinguenda
in Deo voluntas signi. Sicut enim voluntas Dei est causa rerum, ita
et scientia. Sed non assignantur aliqua signa ex parte divinae
scientiae. Ergo neque debent assignari aliqua signa ex parte divinae
voluntatis.
2. Praeterea, omne signum quod non concordat ei cuius est signum,
est falsum. Si igitur signa quae assignantur circa voluntatem
divinam, non concordant divinae voluntati, sunt falsa, si autem
concordant, superflue assignantur. Non igitur sunt aliqua signa circa
voluntatem divinam assignanda.
Sed contra est quod voluntas Dei est una, cum ipsa sit Dei
essentia. Quandoque autem pluraliter significatur, ut cum dicitur,
magna opera domini, exquisita in omnes voluntates eius. Ergo oportet
quod aliquando signum voluntatis pro voluntate accipiatur.
Respondeo dicendum quod in Deo quaedam dicuntur proprie, et quaedam
secundum metaphoram, ut ex supradictis patet. Cum autem aliquae
passiones humanae in divinam praedicationem metaphorice assumuntur, hoc
fit secundum similitudinem effectus, unde illud quod est signum talis
passionis in nobis, in Deo nomine illius passionis metaphorice
significatur. Sicut, apud nos, irati punire consueverunt, unde ipsa
punitio est signum irae, et propter hoc, ipsa punitio nomine irae
significatur, cum Deo attribuitur. Similiter id quod solet esse in
nobis signum voluntatis, quandoque metaphorice in Deo voluntas
dicitur. Sicut, cum aliquis praecipit aliquid, signum est quod velit
illud fieri, unde praeceptum divinum quandoque metaphorice voluntas
Dei dicitur, secundum illud Matth. VI, fiat voluntas tua, sicut
in caelo et in terra. Sed hoc distat inter voluntatem et iram, quia
ira de Deo nunquam proprie dicitur, cum in suo principali intellectu
includat passionem, voluntas autem proprie de Deo dicitur. Et ideo
in Deo distinguitur voluntas proprie, et metaphorice dicta. Voluntas
enim proprie dicta, vocatur voluntas beneplaciti, voluntas autem
metaphorice dicta, est voluntas signi, eo quod ipsum signum voluntatis
voluntas dicitur.
Ad primum ergo dicendum quod scientia non est causa eorum quae fiunt,
nisi per voluntatem, non enim quae scimus facimus, nisi velimus. Et
ideo signum non attribuitur scientiae, sicut attribuitur voluntati.
Ad secundum dicendum quod signa voluntatis dicuntur voluntates
divinae, non quia sint signa quod Deus velit, sed quia ea quae in
nobis solent esse signa volendi, in Deo divinae voluntates dicuntur.
Sicut punitio non est signum quod in Deo sit ira, sed punitio, ex eo
ipso quod in nobis est signum irae, in Deo dicitur ira.
|
|