|
1. Ad duodecimum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter circa
divinam voluntatem ponantur quinque signa, scilicet, prohibitio,
praeceptum, consilium, operatio et permissio. Nam eadem quae nobis
praecipit Deus vel consulit, in nobis quandoque operatur, et eadem
quae prohibet, quandoque permittit. Ergo non debent ex opposito
dividi.
2. Praeterea, nihil Deus operatur, nisi volens, ut dicitur Sap.
XI. Sed voluntas signi distinguitur a voluntate beneplaciti. Ergo
operatio sub voluntate signi comprehendi non debet.
3. Praeterea, operatio et permissio communiter ad omnes creaturas
pertinent, quia in omnibus Deus operatur, et in omnibus aliquid fieri
permittit. Sed praeceptum, consilium et prohibitio pertinent ad solam
rationalem creaturam. Ergo non veniunt convenienter in unam
divisionem, cum non sint unius ordinis.
4. Praeterea, malum pluribus modis contingit quam bonum, quia bonum
contingit uno modo, sed malum omnifariam, ut patet per philosophum in
II Ethic., et per Dionysium in IV cap. de Div. Nom.
Inconvenienter igitur respectu mali assignatur unum signum tantum,
scilicet prohibitio; respectu vero boni, duo signa, scilicet
consilium et praeceptum.
Respondeo dicendum quod huiusmodi signa voluntatis dicuntur ea, quibus
consuevimus demonstrare nos aliquid velle. Potest autem aliquis
declarare se velle aliquid, vel per seipsum, vel per alium. Per
seipsum quidem, inquantum facit aliquid, vel directe, vel indirecte
et per accidens. Directe quidem, cum per se aliquid operatur, et
quantum ad hoc, dicitur esse signum operatio. Indirecte autem,
inquantum non impedit operationem, nam removens prohibens dicitur
movens per accidens, ut dicitur in VIII Physic. Et quantum ad
hoc, dicitur signum permissio. Per alium autem declarat se aliquid
velle, inquantum ordinat alium ad aliquid faciendum; vel necessaria
inductione, quod fit praecipiendo quod quis vult, et prohibendo
contrarium; vel aliqua persuasoria inductione, quod pertinet ad
consilium. Quia igitur his modis declaratur aliquem velle aliquid,
propter hoc ista quinque nominantur interdum nomine voluntatis divinae,
tanquam signa voluntatis. Quod enim praeceptum, consilium et
prohibitio dicantur Dei voluntas, patet per id quod dicitur Matth.
VI fiat voluntas tua, sicut in caelo et in terra. Quod autem
permissio vel operatio dicantur Dei voluntas patet per Augustinum,
qui dicit in Enchirid., nihil fit, nisi omnipotens fieri velit, vel
sinendo ut fiat, vel faciendo. Vel potest dici quod permissio et
operatio referuntur ad praesens permissio quidem ad malum, operatio
vero ad bonum. Ad futurum vero, prohibitio, respectu mali; respectu
vero boni necessarii, praeceptum; respectu vero superabundantis boni,
consilium.
Ad primum ergo dicendum quod nihil prohibet, circa eandem rem,
aliquem diversimode declarare se aliquid velle, sicut inveniuntur multa
nomina idem significantia. Unde nihil prohibet idem subiacere
praecepto et consilio et operationi, et prohibitioni vel permissioni.
Ad secundum dicendum quod, sicut Deus potest significari metaphorice
velle id quod non vult voluntate proprie accepta, ita potest
metaphorice significari velle id quod proprie vult. Unde nihil
prohibet de eodem esse voluntatem beneplaciti, et voluntatem signi.
Sed operatio semper est eadem cum voluntate beneplaciti, non autem
praeceptum vel consilium, tum quia haec est de praesenti, illud de
futuro; tum quia haec per se est effectus voluntatis, illud autem per
alium, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod creatura rationalis est domina sui actus, et
ideo circa ipsam specialia quaedam signa divinae voluntatis
assignantur, inquantum rationalem creaturam Deus ordinat ad agendum
voluntarie et per se. Sed aliae creaturae non agunt nisi motae ex
operatione divina, et ideo circa alias non habent locum nisi operatio
et permissio.
Ad quartum dicendum quod omne malum culpae, licet multipliciter
contingat, tamen in hoc convenit, quod discordat a voluntate divina et
ideo unum signum respectu malorum assignatur, scilicet prohibitio.
Sed diversimode bona se habent ad bonitatem divinam. Quia quaedam
sunt, sine quibus fruitionem divinae bonitatis consequi non possumus,
et respectu horum est praeceptum. Quaedam vero sunt, quibus
perfectius consequimur, et respectu horum est consilium. Vel dicendum
quod consilium est non solum de melioribus bonis assequendis, sed etiam
de minoribus malis vitandis.
|
|