|
1. Ad primum sic proceditur. Videtur quod in Deo non sit
voluntas. Obiectum enim voluntatis est finis et bonum. Sed Dei non
est assignare aliquem finem. Ergo voluntas non est in Deo.
2. Praeterea, voluntas est appetitus quidam. Appetitus autem, cum
sit rei non habitae, imperfectionem designat, quae Deo non competit.
Ergo voluntas non est in Deo.
3. Praeterea, secundum philosophum, in III de anima, voluntas
est movens motum. Sed Deus est primum movens immobile. Ut probatur
VIII Physic. Ergo in Deo non est voluntas.
Sed contra est quod dicit apostolus, Rom. XII, ut probetis quae
sit voluntas Dei.
Respondeo dicendum in Deo voluntatem esse, sicut et in eo est
intellectus, voluntas enim intellectum consequitur. Sicut enim res
naturalis habet esse in actu per suam formam, ita intellectus
intelligens actu per suam formam intelligibilem. Quaelibet autem res
ad suam formam naturalem hanc habet habitudinem, ut quando non habet
ipsam, tendat in eam; et quando habet ipsam, quiescat in ea. Et
idem est de qualibet perfectione naturali, quod est bonum naturae. Et
haec habitudo ad bonum, in rebus carentibus cognitione, vocatur
appetitus naturalis. Unde et natura intellectualis ad bonum
apprehensum per formam intelligibilem, similem habitudinem habet, ut
scilicet, cum habet ipsum, quiescat in illo; cum vero non habet,
quaerat ipsum. Et utrumque pertinet ad voluntatem. Unde in quolibet
habente intellectum, est voluntas; sicut in quolibet habente sensum,
est appetitus animalis. Et sic oportet in Deo esse voluntatem, cum
sit in eo intellectus. Et sicut suum intelligere est suum esse, ita
suum velle.
Ad primum ergo dicendum quod, licet nihil aliud a Deo sit finis
Dei, tamen ipsemet est finis respectu omnium quae ab eo fiunt. Et
hoc per suam essentiam, cum per suam essentiam sit bonus, ut supra
ostensum est, finis enim habet rationem boni.
Ad secundum dicendum quod voluntas in nobis pertinet ad appetitivam
partem, quae licet ab appetendo nominetur, non tamen hunc solum habet
actum, ut appetat quae non habet; sed etiam ut amet quod habet, et
delectetur in illo. Et quantum ad hoc voluntas in Deo ponitur; quae
semper habet bonum quod est eius obiectum, cum sit indifferens ab eo
secundum essentiam, ut dictum est.
Ad tertium dicendum quod voluntas cuius obiectum principale est bonum
quod est extra voluntatem, oportet quod sit mota ab aliquo. Sed
obiectum divinae voluntatis est bonitas sua, quae est eius essentia.
Unde, cum voluntas Dei sit eius essentia, non movetur ab alio a se,
sed a se tantum, eo modo loquendi quo intelligere et velle dicitur
motus. Et secundum hoc Plato dixit quod primum movens movet seipsum.
|
|