|
1. Ad secundum sic proceditur. Videtur quod Deus non velit alia a
se. Velle enim divinum est eius esse. Sed Deus non est aliud a se.
Ergo non vult aliud a se.
2. Praeterea, volitum movet voluntatem, sicut appetibile
appetitum, ut dicitur in III de anima. Si igitur Deus velit
aliquid aliud a se, movebitur eius voluntas ab aliquo alio, quod est
impossibile.
3. Praeterea, cuicumque voluntati sufficit aliquod volitum, nihil
quaerit extra illud. Sed Deo sufficit sua bonitas, et voluntas eius
ex ea satiatur. Ergo Deus non vult aliquid aliud a se.
4. Praeterea, actus voluntatis multiplicatur secundum volita. Si
igitur Deus velit se et alia a se, sequitur quod actus voluntatis eius
sit multiplex, et per consequens eius esse, quod est eius velle. Hoc
autem est impossibile. Non ergo vult alia a se.
Sed contra est quod apostolus dicit, I Thess. IV, haec est
voluntas Dei, sanctificatio vestra.
Respondeo dicendum quod Deus non solum se vult, sed etiam alia a se.
Quod apparet a simili prius introducto. Res enim naturalis non solum
habet naturalem inclinationem respectu proprii boni, ut acquirat ipsum
cum non habet, vel ut quiescat in illo cum habet; sed etiam ut
proprium bonum in alia diffundat, secundum quod possibile est. Unde
videmus quod omne agens, inquantum est actu et perfectum, facit sibi
simile. Unde et hoc pertinet ad rationem voluntatis, ut bonum quod
quis habet, aliis communicet, secundum quod possibile est. Et hoc
praecipue pertinet ad voluntatem divinam, a qua, per quandam
similitudinem, derivatur omnis perfectio. Unde, si res naturales,
inquantum perfectae sunt, suum bonum aliis communicant, multo magis
pertinet ad voluntatem divinam, ut bonum suum aliis per similitudinem
communicet, secundum quod possibile est. Sic igitur vult et se esse,
et alia. Sed se ut finem, alia vero ut ad finem, inquantum condecet
divinam bonitatem etiam alia ipsam participare.
Ad primum ergo dicendum quod, licet divinum velle sit eius esse
secundum rem, tamen differt ratione, secundum diversum modum
intelligendi et significandi, ut ex superioribus patet. In hoc enim
quod dico Deum esse, non importatur habitudo ad aliquid, sicut in hoc
quod dico Deum velle. Et ideo, licet non sit aliquid aliud a se,
vult tamen aliquid aliud a se.
Ad secundum dicendum quod in his quae volumus propter finem, tota
ratio movendi est finis, et hoc est quod movet voluntatem. Et hoc
maxime apparet in his quae volumus tantum propter finem. Qui enim vult
sumere potionem amaram, nihil in ea vult nisi sanitatem, et hoc solum
est quod movet eius voluntatem. Secus autem est in eo qui sumit
potionem dulcem, quam non solum propter sanitatem, sed etiam propter
se aliquis velle potest. Unde, cum Deus alia a se non velit nisi
propter finem qui est sua bonitas, ut dictum est, non sequitur quod
aliquid aliud moveat voluntatem eius nisi bonitas sua. Et sic, sicut
alia a se intelligit intelligendo essentiam suam, ita alia a se vult,
volendo bonitatem suam.
Ad tertium dicendum quod ex hoc quod voluntati divinae sufficit sua
bonitas, non sequitur quod nihil aliud velit, sed quod nihil aliud
vult nisi ratione suae bonitatis. Sicut etiam intellectus divinus,
licet sit perfectus ex hoc ipso quod essentiam divinam cognoscit, tamen
in ea cognoscit alia.
Ad quartum dicendum quod, sicut intelligere divinum est unum, quia
multa non videt nisi in uno; ita velle divinum est unum et simplex,
quia multa non vult nisi per unum, quod est bonitas sua.
|
|