|
1. Ad tertium sic proceditur. Videtur quod quidquid Deus vult, ex
necessitate velit. Omne enim aeternum est necessarium. Sed quidquid
Deus vult, ab aeterno vult, alias, voluntas eius esset mutabilis.
Ergo quidquid vult, ex necessitate vult.
2. Praeterea, Deus vult alia a se, inquantum vult bonitatem suam.
Sed Deus bonitatem suam ex necessitate vult. Ergo alia a se ex
necessitate vult.
3. Praeterea, quidquid est Deo naturale, est necessarium, quia
Deus est per se necesse esse, et principium omnis necessitatis, ut
supra ostensum est. Sed naturale est ei velle quidquid vult, quia in
Deo nihil potest esse praeter naturam, ut dicitur in V Metaphys.
Ergo quidquid vult, ex necessitate vult.
4. Praeterea, non necesse esse, et possibile non esse,
aequipollent. Si igitur non necesse est Deum velle aliquid eorum quae
vult, possibile est eum non velle illud; et possibile est eum velle
illud quod non vult. Ergo voluntas divina est contingens ad
utrumlibet. Et sic imperfecta, quia omne contingens est imperfectum
et mutabile.
5. Praeterea, ab eo quod est ad utrumlibet, non sequitur aliqua
actio, nisi ab aliquo alio inclinetur ad unum, ut dicit Commentator,
in II Physic. Si ergo voluntas Dei in aliquibus se habet ad
utrumlibet, sequitur quod ab aliquo alio determinetur ad effectum. Et
sic habet aliquam causam priorem.
6. Praeterea, quidquid Deus scit, ex necessitate scit. Sed sicut
scientia divina est eius essentia, ita voluntas divina. Ergo quidquid
Deus vult, ex necessitate vult.
Sed contra est quod dicit apostolus, Ephes. I, qui operatur omnia
secundum consilium voluntatis suae. Quod autem operamur ex consilio
voluntatis, non ex necessitate volumus. Non ergo quidquid Deus
vult, ex necessitate vult.
Respondeo dicendum quod necessarium dicitur aliquid dupliciter,
scilicet absolute, et ex suppositione. Necessarium absolute iudicatur
aliquid ex habitudine terminorum, utpote quia praedicatum est in
definitione subiecti, sicut necessarium est hominem esse animal; vel
quia subiectum est de ratione praedicati, sicut hoc est necessarium,
numerum esse parem vel imparem. Sic autem non est necessarium
Socratem sedere. Unde non est necessarium absolute, sed potest dici
necessarium ex suppositione, supposito enim quod sedeat, necesse est
eum sedere dum sedet. Circa divina igitur volita hoc considerandum
est, quod aliquid Deum velle est necessarium absolute, non tamen hoc
est verum de omnibus quae vult. Voluntas enim divina necessariam
habitudinem habet ad bonitatem suam, quae est proprium eius obiectum.
Unde bonitatem suam esse Deus ex necessitate vult; sicut et voluntas
nostra ex necessitate vult beatitudinem. Sicut et quaelibet alia
potentia necessariam habitudinem habet ad proprium et principale
obiectum, ut visus ad colorem; quia de sui ratione est, ut in illud
tendat. Alia autem a se Deus vult, inquantum ordinantur ad suam
bonitatem ut in finem. Ea autem quae sunt ad finem, non ex
necessitate volumus volentes finem, nisi sint talia, sine quibus finis
esse non potest, sicut volumus cibum, volentes conservationem vitae;
et navem, volentes transfretare. Non sic autem ex necessitate volumus
ea sine quibus finis esse potest, sicut equum ad ambulandum, quia sine
hoc possumus ire; et eadem ratio est in aliis. Unde, cum bonitas
Dei sit perfecta, et esse possit sine aliis, cum nihil ei
perfectionis ex aliis accrescat; sequitur quod alia a se eum velle,
non sit necessarium absolute. Et tamen necessarium est ex
suppositione, supposito enim quod velit, non potest non velle, quia
non potest voluntas eius mutari.
Ad primum ergo dicendum quod ex hoc quod Deus ab aeterno vult
aliquid, non sequitur quod necesse est eum illud velle, nisi ex
suppositione.
Ad secundum dicendum quod, licet Deus ex necessitate velit bonitatem
suam, non tamen ex necessitate vult ea quae vult propter bonitatem
suam, quia bonitas eius potest esse sine aliis.
Ad tertium dicendum quod non est naturale Deo velle aliquid aliorum,
quae non ex necessitate vult. Neque tamen innaturale, aut contra
naturam, sed est voluntarium.
Ad quartum dicendum quod aliquando aliqua causa necessaria habet non
necessariam habitudinem ad aliquem effectum, quod est propter defectum
effectus, et non propter defectum causae. Sicut virtus solis habet
non necessariam habitudinem ad aliquid eorum quae contingenter hic
eveniunt, non propter defectum virtutis solaris, sed propter defectum
effectus non necessario ex causa provenientis. Et similiter, quod
Deus non ex necessitate velit aliquid eorum quae vult, non accidit ex
defectu voluntatis divinae, sed ex defectu qui competit volito secundum
suam rationem, quia scilicet est tale, ut sine eo esse possit perfecta
bonitas Dei. Qui quidem defectus consequitur omne bonum creatum.
Ad quintum ergo dicendum quod causa quae est ex se contingens, oportet
quod determinetur ab aliquo exteriori ad effectum. Sed voluntas
divina, quae ex se necessitatem habet, determinat seipsam ad volitum,
ad quod habet habitudinem non necessariam.
Ad sextum dicendum quod, sicut divinum esse in se est necessarium,
ita et divinum velle et divinum scire, sed divinum scire habet
necessariam habitudinem ad scita, non autem divinum velle ad volita.
Quod ideo est, quia scientia habetur de rebus, secundum quod sunt in
sciente, voluntas autem comparatur ad res, secundum quod sunt in
seipsis. Quia igitur omnia alia habent necessarium esse secundum quod
sunt in Deo; non autem secundum quod sunt in seipsis, habent
necessitatem absolutam ita quod sint per seipsa necessaria; propter hoc
Deus quaecumque scit, ex necessitate scit, non autem quaecumque
vult, ex necessitate vult.
|
|