|
1. Ad quartum sic proceditur. Videtur quod voluntas Dei non sit
causa rerum. Dicit enim Dionysius, cap. IV de Div. Nom.,
sicut noster sol, non ratiocinans aut praeeligens, sed per ipsum esse
illuminat omnia participare lumen ipsius valentia; ita et bonum divinum
per ipsam essentiam omnibus existentibus immittit bonitatis suae
radios. Sed omne quod agit per voluntatem, agit ut ratiocinans et
praeeligens. Ergo Deus non agit per voluntatem. Ergo voluntas Dei
non est causa rerum.
2. Praeterea, id quod est per essentiam, est primum in quolibet
ordine sicut in ordine ignitorum est primum, quod est ignis per
essentiam sed Deus est primum agens. Ergo est agens per essentiam
suam, quae est natura eius. Agit igitur per naturam, et non per
voluntatem. Voluntas igitur divina non est causa rerum.
3. Praeterea, quidquid est causa alicuius per hoc quod est tale,
est causa per naturam, et non per voluntatem, ignis enim causa est
calefactionis, quia est calidus; sed artifex est causa domus, quia
vult eam facere. Sed Augustinus dicit, in I de Doct. Christ.,
quod quia Deus bonus est, sumus. Ergo Deus per suam naturam est
causa rerum, et non per voluntatem.
4. Praeterea, unius rei una est causa. Sed rerum creatarum est
causa scientia Dei, ut supra dictum est. Ergo voluntas Dei non
debet poni causa rerum.
Sed contra est quod dicitur Sap. XI, quomodo posset aliquid
permanere, nisi tu voluisses?
Respondeo dicendum quod necesse est dicere voluntatem Dei esse causam
rerum, et Deum agere per voluntatem, non per necessitatem naturae,
ut quidam existimaverunt. Quod quidem apparere potest tripliciter.
Primo quidem, ex ipso ordine causarum agentium. Cum enim propter
finem agat et intellectus et natura, ut probatur in II Physic.,
necesse est ut agenti per naturam praedeterminetur finis, et media
necessaria ad finem, ab aliquo superiori intellectu; sicut sagittae
praedeterminatur finis et certus modus a sagittante. Unde necesse est
quod agens per intellectum et voluntatem, sit prius agente per
naturam. Unde, cum primum in ordine agentium sit Deus, necesse est
quod per intellectum et voluntatem agat. Secundo, ex ratione
naturalis agentis, ad quod pertinet ut unum effectum producat, quia
natura uno et eodem modo operatur, nisi impediatur. Et hoc ideo,
quia secundum quod est tale, agit, unde, quandiu est tale, non facit
nisi tale. Omne enim agens per naturam, habet esse determinatum.
Cum igitur esse divinum non sit determinatum, sed contineat in se
totam perfectionem essendi, non potest esse quod agat per necessitatem
naturae, nisi forte causaret aliquid indeterminatum et infinitum in
essendo; quod est impossibile, ut ex superioribus patet. Non igitur
agit per necessitatem naturae sed effectus determinati ab infinita
ipsius perfectione procedunt secundum determinationem voluntatis et
intellectus ipsius. Tertio, ex habitudine effectuum ad causam.
Secundum hoc enim effectus procedunt a causa agente, secundum quod
praeexistunt in ea, quia omne agens agit sibi simile. Praeexistunt
autem effectus in causa secundum modum causae. Unde, cum esse divinum
sit ipsum eius intelligere, praeexistunt in eo effectus eius secundum
modum intelligibilem. Unde et per modum intelligibilem procedunt ab
eo. Et sic, per consequens, per modum voluntatis, nam inclinatio
eius ad agendum quod intellectu conceptum est, pertinet ad voluntatem.
Voluntas igitur Dei est causa rerum.
Ad primum ergo dicendum quod Dionysius per verba illa non intendit
excludere electionem a Deo simpliciter, sed secundum quid, inquantum
scilicet, non quibusdam solum bonitatem suam communicat, sed omnibus,
prout scilicet electio discretionem quandam importat.
Ad secundum dicendum quod, quia essentia Dei est eius intelligere et
velle, ex hoc ipso quod per essentiam suam agit, sequitur quod agat
per modum intellectus et voluntatis.
Ad tertium dicendum quod bonum est obiectum voluntatis. Pro tanto
ergo dicitur, quia Deus bonus est, sumus, inquantum sua bonitas est
ei ratio volendi omnia alia, ut supra dictum est.
Ad quartum dicendum quod unius et eiusdem effectus, etiam in nobis,
est causa scientia ut dirigens, qua concipitur forma operis, et
voluntas ut imperans, quia forma, ut est in intellectu tantum, non
determinatur ad hoc quod sit vel non sit in effectu, nisi per
voluntatem. Unde intellectus speculativus nihil dicit de operando.
Sed potentia est causa ut exequens, quia nominat immediatum principium
operationis. Sed haec omnia in Deo unum sunt.
|
|